# Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1027-1051

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 2.321.1027 to 2.321.1051. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1027
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1027

Dehinc legimus: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; unusquisque autem in suo ordine (Ibid. 22). Quando (Al. Quoniam ) unusquisque in suo resurget ordine, utique diversa sunt merita resurgentium Non omnis caro, eadem caro; sed alia hominum, alia pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. Et corpora coelestia, et corpora terrestria; sed alia quidem coelestium gloria, alia autem terrestrium, Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate. Sic erit et resurrectio mortuorum (Ibid. 39 seqq.). Quod tu scilicet doctus interpres sic exposuisti, ut diceres spirituales differre a carnalibus. Ergo et spirituales et carnales in coelestibus (Al. coelis ) erunt, et jam non solum oves, sed etiam hirci tui conscendent regna coelorum. Stella, inquit, a stella differt in claritate: non oves et hirci, sed oves et oves, id est, stella et stella. Denique, Alia, inquit, claritas solis, et alia claritas lunae. Ne stellam et stellam totum humanae multitudinis assereres genus, solem posuit et lunam, quos certe inter hircos non poteris (Al. potest) numerare. Sic, inquit, erit et resurrectio mortuorum, ut justi claritate solis luceant (Al. fulgeant), et qui in sequenti gradu sunt, lunae splendore rutilent, ut alius Lucifer sit, alius Arcturus, alius Orion, alius Mazuroth, et caetera stellarum vocabula, quae sacrate in Job volumine continentur. Omnes enim, ait, manifestari nos oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae gessit per corpus, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Ac ne forsitan dicas, ante tribunal Christi nos manifestari, ut boni bona, mali recipiant mala, in eadem Epistola docet: Qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet (II Cor. IX, 6). Certe et qui plus, et qui minus seminat, de parte sunt dextra.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
