Latin
2.321.1052 to 2.321.1073
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1052-1073
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum unum sementis genus sit, tamen mensura et numero differunt. Scribit ad Ephesios idem Paulus: Ut nota fieret nunc principatibus et potestatibus in coelis per Ecclesiam multiplex et varia sapientia Dei (Ephes. III, 10). Cernis quod in diversis agminibus Ecclesiae varia et multiplex sapientia Dei praedicetur? Necnon in eadem Epistola: Unicuique au· tem nostrum data est gratia, juxta mensuram gratiae Christi (Ephes. IV, 7): non quod mensura Christi diversa sit, sed tantum gratiae ejus infunditur quantum valemus haurire. Frustra Igitur oves et hircos, quinque et quinque virgines, AEgyptios et Israelitas, et caetera hujuscemodi replicas, quia non est in praesenti retributio, sed in futuro. Unde et dies judicii in consummatione promittitur, quia nunc non est judicium. Sine causa enim appellatur dies extrema judicii, si modo judicat Deus. Impraesentiarum navigamus, luctamur, atque pugnamus, ut in fine perveniamus ad portum, coronemur, triumphemus. Tu autem perverse et lubrice praesentis saeculi conversationem in futurorum exempla proponis, cum utique hic injustitia sit, ibi justitia: donec intremus in sanctuarium Dei, et intelligamus in novissimis eorum. Non aliter sanctus, aliter peccator moritur. In eodem mari navigantibus eadem tranquillitas et tempestas est. Non aliter latro, aliter martyr occiditur. Nec alio modo de adulterio et prostibulis, alio de castis matrimoniis nascuntur liberi. Certe Dominus et latrones aequali judicio crucifixi sunt. Si idem est hujus saeculi futurique judicium, ergo qui hic pariter crucifixi sunt, et in futuro. similiter habebuntur. Paulus et qui eum vinxerant, simul navigant, simul sustinent tempestatem, simul navi fluctibus dissipata in littus evadunt. Negare non potes, quin inter vinclum et vincientes diversa sint merita. Et quomodo unum Apostoli militumque naufragium? Refert postea Paulus apostolus revelationem, et eos qui in navi fuerant dicit sibi a Domino esse donatos.