Latin
2.321.1098 to 2.321.1117
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1098-1117
Unproofread scanNot analysed yet
Porro si alimenta cocorum arte mutantur in melius, et fit aliquid suavius condituris, hujuscemodi cibi non naturae satisfaciunt, sed voluptati. AEque esurimus, aeque algemus: simul contrahimur frigore, aestibus et calore dissolvimur. Sol quoque ipse et luna, et omnis astrorum chorus, et pluviae, et mundus aequaliter nobis currunt, et iisdem omnes juxta Evangelium imbribus irrigamur, boni et mali, justi et injusti. Si praesentia exempla sunt futurorum, ergo et sol justitiae aequaliter justis et peccatoribus, impiis et sanctis, Christianis et Judaeis atque gentilibus orietur, cum Scriptura dicat: Timentibus autem Dominum orietur sol justitiae (Malach. IV, 2 ). Si timentibus orietur, ergo contemptoribus et pseudoprophetis occidet. Oves quae stant a dextris, ad regna coelorum introducuntur, hirci in tartarum detruduntur. Parabola ista non ovium inter se merita, et e contrario describit hircorum; sed inter oves et hircos tantum distantiam facit. Neque enim in omnibus locis docentur omnia, sed unaquaeque similitudo ad id refertur cujus similitudo est. Sicut et decem virgines (Al. virginum) non totius generis humani, sed sollicitorum et pigrorum exempla sunt: quorum alteri semper Domini praestolantur adventum, alteri somno et inertiae se dantes, futurum judicium non putant. Unde et in fine parabolae dicitur: Vigilate, quia nescitis diem neque horam (Matth. XXV, 13). Si in diluvio liberatus est Noe, et, omnis orbis interiit: omnes caro erant, et propterea perierunt. Aut non ejusdem meriti dices filios Noe, et Noe propter quem filii liberati sunt; aut maledictum Cham in eodem pones loco, in quo et patrem, quia de diluvio simul liberatus est. In passione Christi omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; et non fuit qui faceret bonum, non fuit usque ad unum. Audebisne igitur dicere sic negasse Petrum et caeteros apostolos qui fugerunt, quomodo Caipbam et Pharisaeos, et clamantem populum, Crucifige, crucifige talem (Joan.