Latin
2.321.1139 to 2.321.1157
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1139-1157
Unproofread scanNot analysed yet
In Evangelio autem Lucae multo plura, id est πο>. u πλβίονα, et penitus in nullo Evangelio pro centum scriptum esse septem; seque aut falsarium, aut imperitiae reum teneri; nec nocere nobis, quia in alio Evangelio a centum, in alio a triginta incipit numerari: cura omnis Scriptura, maxime vetus, minorem praeponat numerum et sic ad majorem gradatim conscendat. Verbi gratia, ut dicat aliquem fuisse annorum quinque et septuaginta et centum, nec tamen quinque et septuaginta plura poterant esse quam centum, quae (Al. quia) priora sunt nominata. Si non accipis in bonam partem diversitatem numeri centum et sexaginta et triginta, nec in malam partem accipies: et idem vitium erit seminis, quod secus viam cecidit, et super petras, et super spinas. Sin et illa tria, et haec vel in bonam, vel in malam partem singula sunt, stultum fuit pro duabus rebus sex species numerare, prosertim cum in Matthaeo et in Marco et in Luca narrata parabola. Salvator semper intulerit: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI, 15, et XIII, 9; Marc. IV, 9; Luc, XIV, 35). Ubi nihil est quod intrinsecus lateat, frustra ad intelligentiam mysticam provocamur. Multiplex Christi habitatio in credentibus. -Si autem Pater et Filius mansionem faciunt apud credentes, et ubi Christus hospes est, ibi nihil deesse existimas, puto quod aliter Christus habitaverit in Corinthiis, aliter in Ephesiis; hoc est aliter in his apud quos Paulus apostolus peccata multa deprehendit, et aliter in his quibus sacramenta a saeculis ignorata disseruit: aliter in Tito et Timotheo, aliter in Paulo. Certe inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Ubi autem major dicitur, necesse est ut caeteros habuerit mi nores. Et, Qui minimus est in regno coelorum, major est illo [Matth. XI, 11).