# Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1158-1181

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 2.321.1158 to 2.321.1181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1158

Vides ergo, quod in coelis sit maximus et minimus, et inter angelos quoque, et inter invisibiles creaturas sit multiplex et infinita diversitas. Quare dicunt apostoli: Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5), si omnium una mensura est? Et Dominus ad discipulum: Modicae: fidei, quid dubitasti (Matth. XIV, 31)? In Jeremia quoque de futuro regno legimus: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Jacob foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris (Jerem. XXXI, 31, 32). Et post paululum: Dabo legem meam in vissceribus eorum, et in corde eorum scribam illam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum; et non docebit vir ultra proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum (Ibid. 33, 34). Perspicue ex contextu illius loci, futurum Christi regnum propheta describit, et qua consequentia ibi erit minimus et maximus, si omnes aequales futuri sunt? Utique ea qua et in Evangelio dicitur: Qui docuerit et fecerit, hic vocabitur maximus in regno coelorum. Qui autem docuerit, et non fecerit, erit minimus (Matth. V, 19). In convivio Salvator praecepit, ut inferiorem occupemus locum: ne cum major venerit, de superiori turpiter detrudamur (Luc. XIV, 9). Si cadere non possumus, sed tantum per poenitentiam sublevamur: quid sibi vult scala illa in Bethel, per quam angeli descendunt atque ascendunt, qui de coelis ad terram veniunt? Certe inter oves et ad dexteram stabant, dum ibi essent. Angeli de coelis descendunt, et Jovinianus de eorum possessione securus est. Mansiones in coelis multa:. Ordines Ecclesiae. Coelestium virtutum ordines. — Quis autem risum tenere queat in eo, quod multas mansiones apud Patrem, Ecclesias arbitretur in loto orbe diffusas, cum manifestissime Scriptura doceat, secundum Evangelium Joannis, non de Ecclesiarum numero, sed de coelorum mansionibus, et aeternis tabernaculis, quae propheta desiderat, Domino fuisse sermonem?

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
