# Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1217-1236

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 2.321.1217 to 2.321.1236. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1217

Puto aliam esse abundantiam fluminis, aliam rivulorum. Eliae spiritus Elisaeo duplex datur: unde et duplex gratia fecit signa majora. Ille vivus mortuum, iste mortuus mortuum suscitavit. Ille famem imprecatus est populo, iste obsessae civitati sub una die hostiles copias praebuit: Licet hoc quod ait, Nescitis quia corpora vestra templum est Spiritus sancti (I Cor. VI, 19), de cuncta credentium dicat Eccle sia, qui pariter congregati, unum Christi corpus efficiunt. Hic jam quaeritur in corpore, qui pedibus Christi dignus sit, qui capite; qui oculos ejus sit, qui manus. Quod ct duae mulieres in Evangelio, poenitens et sancta, significant: quarum altera pedes, altera caput tenet. Tametsi nonnulli existimant unam esse, et quae primum coepit a pedibus, eam gradatim ad verticem pervenisse. Sed et illud quod objicit [Al. objecit]. Non pro his rogo tantum, sed et pro illis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut sicut ego, Pater, in te et tu in me unum sumus, ita omnes unum sint in nobis (Joan. XVII, 20.21): et quod omnis populus Christianas unum sit in Deo, quasi filii charissimi, divinae consortes naturae: (II Petr. I, 4). Jam supra diximus, et nunc plenius inculcandum est, non nos secundum naturam, sed secundum gratiam unum esse in Patre et Filio. Neque enim ejusdem substantiae est (quod Manichaei solent dicere) anima humana et Deus. Sed, dilexisti, inquit, eos, sicut et me dilexisti (Joan. XVII, 23). Vides ergo quod in consortium substantiae ejus assumimur, non naturae esse, sed gratiae: et ideo nos diligit, quia Filium dilexit Pater: et membra diliguntur, scilicet in corpore. Quo…quot enim receperunt Christum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
