# Adversus Jovinianum libri duo 2.321.122-150

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 2.321.122 to 2.321.150. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.122

Et ad Corinthios: Timeo, inquit, ne sicut serpens decepit Evam in astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate quae est in Christo (II Cor. XI, 3). Et alibi: Cui autem aliquid donastis, et ego. Nam et ego quod donavi, st quid donavi, propter vos, in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana. Non enim ejus ignoramus astutias (II Cor. II, 10, 11). Et rursum: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non dimittet vos tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Et, Qui sibi videtur stare, videat ne cadat (Ibid. 12). Et ad Galatas (Galat. V, 7): Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire? Et alibi: Voluimus [AI. volumus] venire ad vos: ego quidem Paulus, et semel et iterum, sed impedivit nos Satanas (I Thess. II, 18). Et ad maritos: Et iterum revertimini ad idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram (I Cor. VII. 5). Et rursum: Dico autem·, spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur sibi, ut non quae vultis illa faciatis (Gal. V, 16, 17). Ex utroque compacti, necesse est ut utriusque contra se substantiae bella patiamur. Et ad Ephesios: Non est nobis pugna [Al. colluctatio] adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, et potestates, adversus rectores tenebrarum istarum, adversus spiritualia nequitiae in caelestibus (Ephes. VI, 12). Et existimat aliquis securos, et dormientes nos esse debere post baptismum? Necnon ad Hebraeos: Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, et gustaverunt donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaveruntque nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi futuri, et prolapsi sunt, renovari iterem ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes (Hebr.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
