# Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1325-1342

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 2.321.1325 to 2.321.1342. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1325

et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis, propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima(Ezech. XXVI, 31,32). Arguitur quoque a patre filius, quod saluti fratris invideat, et cum angeli laetentur in coelo, ille livore crucietur. Quanquam duorum fratrum similitudo, frugi et luxuriosi, non ad roerita totius generis humani, sed vel ad Judaei pertinent [Al. pertineant] Christianique personas, vel ad sanctorum et poenitentium. Super qua parabola libellum quemdam Damaso episcopo, dum adhuc viveret, dedicavi. Tempus diversarum vocationum. Nostri laboris est praemium nobis praeparare.·— Porro si operariis primae horae et tertiae et sextae et nonae et undecimae, unus denarius redditur, et ab eis incipit praemium, qui novissimi in vinea laboraverunt [Al. laborabant]: et hic non unius temporis, et unius aetatis homines describuntur; sed ab exordio mundi usque ad finem vocationum sacramenta sunt diversarum. Prima hora vocatus est Abel et Seth: tertia Enoch et Noe: sexta Abrabam, Isaac et Jacob: nona Moyses et prophetae: undecima Gentium populus: cui primo redditur merces, quia in crucifixum credens Dominum, difficultate fidei magnitudinem meruit praemiorum: multique reges et prophetae quaesierunt videre quae videmus, et non viderunt. Unus autem denarius non unum est praemium, sed una vita, et una de gehenna liberatio. Caeterum quomodo ad indulgentiam principalem, diversorum criminum rei dimittuntur de carcere, et unusquisque, pro labore vel operibus suis, in hoc vel in illo statu vitae est: ita et denarius quasi indulgentia veri Principis, omnes per baptismum emittit de carcere. Jam nostri laboris. est, pro diversitate virtutum, diversa nobis praeparare. Medius Jonathas inter David et Saul. Hucusque per partes ad proposita respondimus: sequens sermo in commune ad omnia respondebit. Dominus ad discipulos suos: Qui vult, inquit, inter vos major esse, sit omnium minimus (Matth.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
