Latin
2.321.1417 to 2.321.1438
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1417-1438
Unproofread scanNot analysed yet
Peccemus omnes, et post poenitentiam idem erimus quod apostoli sunt. Epilogus disputationis. Excepto Deo omnis creatura sub vitio est. —Verum jam cepimus terram prospectare de pelago, et post montes gurgitum, et [Al. spumeos] spumosos fluctus, et navim, vel in sublime subrectam, vel in ima praecipitem, paulatim fessis et languentibus portus aperitur. Diximus de nuptis, viduis, virginibus. Viduitati virginitatem, viduitatem praetulimus matrimonio. Exposita est περικοπή Apostoli,… de hujuscemodi quaestionibus disputantis, singulis oppositionibus responsum est. Saecularis quoque litteratura venit in medium, quae virgines fuerint, quae univirae, et e contrario quas interdum habeat molestias vinculum conjugale. Transivimus ad secundam partitionem, in qua negat eos, qui tota fide baptisma consecuti sunt, deinde posse peccare. Et docuimus, quod, excepto Deo, omnis creatura sub vitio sit, non quod universi peccaverint, sed quod peccare possint, et similium ruina stantium metus sit. Tertio venimus ad jejunia, et quia adversarii duplex propositio fuerat, vel ad philosophos, vel ad divinaram Scripturarum provocantis exempla, nos quoque ad utramque respondimus. Quarta, id esi extrema divislo, oves et haedos, dexteram et sinistram, justos et peccatores, in duos ordines distribuerat, volens ostendere nullam inter justum et justum, peccatorem et peccatorem esse distantiam. Et ut hoc probaret, infinita de Scripturis exempla congesserat, quasi suo sensui congruentia, cui nos quaestioni, et argumentis, et exemplis respondimus Scripturarum, veteremque Zenonis sententiam, tam comm…ni sensu, quam divina lectione contrivimus. …ultos discipulos habuit Jovinianus. Doctrina voluptatis quid proficit. —Nunc restat ut Epicurum nostrum [Al. sudantem ]subantem in hortulis suit inter adolescentulos et mulierculas alloquamur. Favent tibi crassi, nitidi, dealbati. Adde, si vis, juita Socraticam irrisionem, omnes sues et canes, et quia carnem amas, vultures quoque, [Al. aquilas ]aquilae, accipitres, et bubones. Nunquam nos (Vide in cap.