# Adversus Jovinianum libri duo 2.321.1465-1491

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 2.321.1465 to 2.321.1491. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1465
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.1465

Non suasit hoc Apostolus, non electionis vas. Virgilianum consilium est: Conjugium vocat, hoc praetexit nomine culpam. (AEneid, I. IV). Basilides magister luxuriae. Semper pseudoprophetae dulcia promittunt. Verba Joviniani.- Quadringenti ferme anni sunt, quod Christi praedicatio fulget in mundo. Ex quo innumerabiles haereses tunicam illius consciderunt, universus pene error de Chaldaeo et Syro ·et Graeco sermone processerat. Basilides magister luxuriae et turpissimorum complexuum, post tot annos ita in Jovinianum, quasi in Euphorbum transformatus est, ut Latina quoque lingua haberet haeresim suam. Nullane fuit alia in toto orbe provincia, quae reciperet praeconium voluptatis, in quam coluber tortuosus irreperet, nisi quam Petri doctrina super petram fundaverat Christum? Vexillum crucis et praedicationis austeritas, idolorum templa destruxerat: e regione luxuria penis, ventris et gutturis subvertere nititur fortitudinem crucis. Unde per Isaiam loquitur Deus: Populus meus, qui vos beatificant, seducunt vos, et semitas pedum vestrorum conturbant (Isa. IX, 16 ). Necnon per Jeremiam: Fugite de medio Babylonis, et servate unusquisque animam suam (Jerem. LI, 9), et nclite credere pseudoprophetis, qui dicunt, pax, pax, et non est pax (Jerem. VI, 14): qui semper ingeminant, Templum Domini, templum Domini ( Jerem. VII, 4). Prophetae tui viderunt tibi falsa et insipientia, non aperuerunt iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent; qui devorant plebem [Al. Deum) Dei, ut cibum panis, Deum non invocaverunt. Jeremias captivitatem nuntians, lapidatus a populo. Ananias filius Azur frangebat ad praesens ligneas torques, et in futurum ferreas praeparabat. Semper pseudoprophetae dulcia pollicentur, et ad modicum placent. Amara est veritas, et qui eam praedicant, replentur amaritudine. In azymis enim veritatis et sinceritatis Domini Pascha celebratur, et cum amaritudinibus comeditur (Exod. XII, 8). Egregia sane vox et quam audiat sponsa Christi, inter virgines et viduas, et caelibes (unde et ipsum nomen inditum est, quod coelo digni sint, qui coitu careant).

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
