Latin
2.321.151 to 2.321.169
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.151-169
Unproofread scanNot analysed yet
V, 4 et seqq.) . Certe eos qui illuminati sunt, et gustaverunt donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaveruntque bonum Dei verbum, negare non possumus baptizatos. Si autem baptizati peccare non possunt, quomodo nunc Apostolus dicit, Et prolapsi sunt? Verum ne Montanus et Novatus hic rideant, qui contendunt non posse renovari per poenitentiam eos qui crucifixerunt sibimet Filium Dei, et ostentui habuerunt: consequenter hunc errorem solvit, et ait: Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur. Non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dictionis, quam ostendis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et nunc ministratis (Hebr. VI, 9, 10). Et revera grandis injustitia Dei, si tantum peccata puniret, et bona opera non susciperet. Ita locutus sum, inquit Apostolus, ut vos a peccatis retraherem, et desperationis metu facerem cautiores. Caeterum confido de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti. Neque enim justitiae Dei est, ut obliviscatur bonorum operum, et ministerii quod propter nomen ejus exhibuistis et exhibetis in sanctos, et tantum meminerit peccatorum. Sed et apostolus Jacobus, sciens baptizatos posse tentari, et propria corruere voluntate: Beatus, ait, vir qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Jacob. I, 12). Ac ne putaremus secundum illud Geneseos, ubi scribitur Abrabam a Deo fuisse tentatum (Gen. XXII), nos quoque tentari a Deo: Nemo, inquit, cum tentatur, dicat, quoniam a Deo tentor. Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Dehinc concupiscentia cum conceperit, parit precatum: peccatum autem, cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacob. I, 13 et seqq.) . Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutes, nec ad vitia necessitate trahimur.