# Adversus Jovinianum libri duo 2.321.170-197

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 2.321.170 to 2.321.197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.170

Alioquin ubi necessitas, nec corona est. Sicut in bonis operibus perfector est Deus, non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis et adjuvantis Dei, ut pervenire valcamus ad calcem: sic in malis atque peccatis, semina nostra sunt incentiva, et perfectio diaboli. Cum viderit nos super fundamentum Christi aedificare [Al. aedificasse] fenum, ligna, stipulam, tunc supponit incendium. AEdificemus ergo aurum, argentum, lapides pretiosos, et tentare non audebit: quamquam et in hoc non sit certa et secura possessio. Sedet quippe leo in insidiis et in occultis, ut interficiat innocentem. Et vasa figuli probat fornax, homines autem justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Et in alio loco scribitur: Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara te ad tentationem (Ibid. II, 1). Rursum idem Jacobus loquitur: Estote factores verbi, et non auditores tantum, Si quis auditor est verbi, et non factor, iste similis est viro, qui considerat vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit illud, et statim recedens oblitus est qualis sit (Jacob. I, 22 et seqq). Frustra monuit, ut jungerent opera fidei, si post baptisma peccare non poterant. Qui totam legem, inquit, servaverit, et peccaverit in uno, factus est omnium reus (Jacob. II, 10). Quis nostrum absque peccato? Conclusit Deus omnia sub delicto, ut omnibus misereatur (Rom. XI, 32). Petrus quoque (II Petr. II, 9), Novit, inquit, Dominus pios de tentatione eripere [Al. eruere]. Et de falsis doctoribus: Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus ca…iqo tenebrarum reservatur. Superba (Al. superbia] enim vanitatis loquentes pelliciunt (Al. pellicit) in desideriis carnis luxuriae, eos qui paululum effugerant, et ad errorem reversi sunt (Ibid. 17, 18), Nonne tibi videtur piuxisse sermo Apostolicus novam imperitiae factionem? Aperiunt enim quasi fontes scientiae, quia quem non habent, doctrinarum promittunt imbrem, velut nubes propheticae, ad quas perveniat veritas Dei, et turbinibus exagitantur daemonum atque vitiorum.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
