# Adversus Jovinianum libri duo 2.321.198-226

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 2.321.198 to 2.321.226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.198

Loquuntur grandia, et totus eorum sermo superbia est: Immundus est autem apud Deum omnis qui exaltat cor suum (Proverb. XVI, juxta LXX). Ut qui paululum refugerant a peccatis, ad suum revertantur errorem; et suadent in luxuria, ciborum carnisque delicias. Quis enim non libenter audiat [Al. audient]: Manducemus et bibamus, et in aeternum regnabimus? Sapientes et prudentes, pravos vocant: cos vero qui dulces sunt in sermonibus, plus audiunt. Joannes apostolus, imo in Joanne Salvator scribens angelo Ephesi Ecclesiae: Scio, inquit, opera tua, et laborem et patientiam tuam, et quia sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti: sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliquisti. Memor esto unde cecideris, et age poenitentiam, et prima opera fac. Sin autem, veniam tibi, et move…o candelabrum tuum de loco, nisi poenitentiam egeris (Apoc. II 2 et seqq.). Similiter et caeteras Ecclesias, Smyrnam, Pergamum, Thyatiram, Sardis, Philadelphiam, Laodiciam ad poenitentiam provocat, et nisi revertantur ad opera pristina, comminatur. Et in Sardis paucos habere se dicit, qui non coinquinaverunt [Al. coinquinaverint] vestimenta sua, et ambulaturi sunt [Al. sint] cum eo in albis, quia digni sunt. Cui autem dicit [Al. scribit]: Memento unde cecideris. Et, Ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini (Ibid. 10). Et, Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae (Ibid. 13). Et, In mente habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et poenitentiam age (Ibid. III, 3), et reliqua utique ei dicit qui credidit, et baptizatus est, et stans quondam, corruit per delictum. Omnes retro sancti ejusdem meriti, cujus nunc Christiani. Salomon amore mulierum a Deo discessit. Jesus Josedech typus Salvatoris. Angeli possunt recipere peccatum. — Paulisper de Veteri Testamento exempla distuleram; quia solent ubicunque contra eos facit, dicere: Lex et Prophetae usque ad Joannem (Matth.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
