# Adversus Jovinianum libri duo 2.321.253-278

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 2.321.253 to 2.321.278. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.253

de quibus et nos ex eodem luto sumus! Tentatio est vita hominis super terram (Job VII, 1). Et cecidit Lucifer, qui mittebat ad universas nationes. Et ille qui in paradiso deliciarum inter duodecim nutritus est lapides, vulneratus a monte Domini, ad inferna descendit. Unde et Salvator in Evangelio: Videbam, inquit, Satanam quasi fulgur de coelo cadentem [Luc. X, 18). Si altissima illa sublimitas cecidit, quis cadere non possit? Si in coelo ruinae, quanto magis in terra? Et tamen cum ceciderit Lucifer (imo post casum coluber antiquus), virtus ejus 3 in lumbis ejus, et potestas ejus super umbilicum ventris. Obumbrantur in eo arbores magnae, et dormit juxta juncum et calamum et caricem (Job X, 10 seqq.). Ipse est rex omnium quae in aquis sunt (Job XLI, 23): ubi scilicet voluptas et luxuria, et propago, et irrigatio nuptiarum. Quis enim denudabit faciem vestitus ejus? Et portas vultus ejus quis aperiet? Saginantur in eo nationes 4, et partiuntur eum Phoenicum gentes (Ibid. 2 et seqq.). Ac ne forsitan tacite legentis cogitatio putaret, eas tantum Phoenicum gentes et populos AEthiopum significari, quibus draco in escam datus sit, statim de his qui per mare hujus saeculi transeunt [Al. transierunt], et ad portum salutis pervenire festinant, dicitur: Et in navibus piscatorum caput ejus stat incus [Al. incudo] infatigabilis: reputat ferrum ut paleas, et sicut lignum putre (Al. putridum) aes. Et omne aurum maris sub eo, sicut lutum. Fervescere facit abyssum, sicut vas aeneum: aestimat mare sicut deletum, et tartarum abyssi ut captivum. Omne altum videt (Ibid. 18 seqq.). Et arbitratur Jovinianus meus facile sibi eum posse succumbere. Quid loquar de sanctis viris et de angelis qui eum creaturae Dei sint, possunt utique recipere peccatum? Filium Dei tentare ausus est, et prima ejus et secunda sententia repercussus, nihilominus caput levat, et tertio vulneratus, usque ad tempus recedit, differens magis tentationem, quam auferens: et nos nobis blandimur de baptismate: quod sicut priora peccata dimittit, sic in futurum servare non potest, nisi baptizati omni custodia servaverint cor suum.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
