Latin
2.321.279 to 2.321.307
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.279-307
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia quaestio. —Tandem pervenimus ad cibos, et tertiae quaestionis nobis opponitur difficultas: «Ad hoc creata, esse omnia, ut usui mortalium deservirent. Et quomodo homo, rationale animal, quasi quidam habitator et possessor mundi, Deo subjacet, et suum veneratur Auctorem, ita cuncta animantia, aut in cibos hominum, aut in vestitum, aut ad scindendam terram, aut ad subvectionem frugum, aut ipsius hominis esse creata: unde et jumenta ab eo quod juvent, appellentur. Quid est, ait David, homo, quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam visitas cum? Minuisti [Al. minorasti] eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas [Al. universa], insuper et pecora campi, Volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris (Psal. VIII, 5 et seq.) . Esto, inquit, bos ad arandum, ad sedendum equus, canis ad servandum. caprae ad lac, oves ad lanitia conditae sint. Quis usus porcorum, absque esu carnium? quid capreae, cervuli [Al. cervi], damulae, apri, lepores, et hujusmodi venatio? quid anseres silvestres et domestici? quid anates, quid ficedulae? quid attagen? quid fulica? quid turdus? Cur in domibus gallina discurrit? Si non comeduntur, haec omnia frustra a Deo creata sunt. Verum quid opus est argumentis cum manifestissime Scriptura doceat (Gen. IX, 2 seqq.) ,omne quod movetur, sicut olera herbarum, data nobis in escam: et Apostolus clamitet: Omnia munda mundis, et nihil rejiciendam, quod cum gratiarum actione percipitur (Rom. XIV, 20; I Tim. IV, 4): et venturos in novissimo, qui prohibeant nubere, et vesci cibis, quos Deus creavit ad utendum (I Tim. IV). Ipse Dominus vini pota tor et vorator a Pharisaeis appellatur, et publicanorum conviva et peccatorum; Zachaei prandium non recusans, vadens ad nuptiarum epulas.