Latin
2.321.328 to 2.321.345
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.328-345
Unproofread scanNot analysed yet
comederit]? Sicut igitur haec proprios usus habent, ita possumus dicere et caeteras bestias, pisces, aves, non ad esum, sed ad medicinam creatas. Denique carnes viperae, unde theriaca conficitur, quantis rebus aptae sint, norunt medici. Segmenta eboris in medelas varias assumuntur. Fel hyaena oculorum restituit claritatem, et stercus ejus et canum putrida curat vulnera. Et (quod forsitan legendum mirum sit) hominis fimus quantis curationibus proficiat, Galenus ……άπλοι… docet. Aiunt Physici, quod pellis colubri, qua exuitur, decocta in oleo, mire dolorem aurium mitiget. Quid ita inutile videtur nescientibus ut cimices? Si sanguisuga faucibus haeserit, fumo ejus excepto, statim evomitur: et difficultas urinae hujus appositione laxatur. Porcorum autem, et anserum, et gallinarum, phasianorumque adipes quid commodi habeant, omnes medicorum declarant libri: quos [Al. quod] si legeris, videbis tot curationes esse in vulture quot membra sunt. Pavi fimus podagrae fervorem mitigat. Grues [Al. gruis], ciconiae, fel aquilae, sanguis accipitris, struthiocamelus, ranae, chamaeleontes, hirundinis stercus, et carnes, quibus morbis aptae sint, dicerem, si mihi propositum esset de medela corporum disputare. Legat qui vult Aristotelem et Theophrastum prosa, Marcellum Sidetem, et nostrum Flavium hexametris versibus disserentes: Plinium quoque Secundum, et Dioscoridem, et caeteros tam physicos quam medicos, qui nullam herbam, nullum lapidem, nullum animal tam reptile, quam, volatile, et natatile, non ad suae artis utilitatem referunt. Igitur, cum mihi dixeris cur porcus creatus est, statim tibi respondebo, puerorum more certantium, cur viperae, cur scorpii. Nec Deum superfluorum judicabis artificem, quia plurimae et bestiae et volucres sunt quas tuae fauces recusent. Sed ne contentiosum hoc, et pugnax magis videatur esse quam verum, audi idcirco sues, et apros, et cervos, et reliquas animantes creatas, ut milites, et athletae nautae, rhetores, metallorumque fossores, et caeteri duro operi mancipati,, haberent cibos, quibus fortitudo corporum necessaria est: qui portant arma et cibaria: qui pugnis et calcibus sua invicem membra debilitant, qui remos trahunt, quorum latera ad clamandum dicendumque sunt valida: qui subvertunt montes, et sub sudo et imbribus dormiunt.