Latin
2.321.373 to 2.321.390
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.373-390
Unproofread scanNot analysed yet
Nos Paulo credimus intonanti: Esca ventri, et venter escis· Deus autem et hunc et illam destruet (I Cor. VI, 13). Gentium variarum victus· Locustae Joannis Baptistae, Valentis lex de vitulis non comedendis, Variarum gentium mores. Singulae AEgypti civitates singulas bestias colebant. —Haec autem de Scripturis pauca posuimus, ut congruere nostra cum philosophis doceremus. Caeterum quis ignoret, unamquamque gentem non communi lege naturae, sed his, quorum apud se copia est, vesci solitam? Verbi gratia, Arabes et Saraceni, et omnis eremi barbaria camelorum tacte et carni-l bus vivit: quia hujuscemodi animal pro tempe-l rie et sterilitate regionum facile apud eos et gignitur et nutritur. Hi nefas arbitrantur porcorum vesci carnibus. Sues enim, qui glande, castaneis, radicibus filicum, et hordeo ali solent, aut raro apud eos, aut penitus non inveniuntur: et si inventi fuerint, alimenta non habent, quae supra diximus. E regione septentrionales populos, si ad esum asinorum camelorumque compellas, simile putabunt eorum vesci carnibus, ac si lupum comedere cogantur, aut corvum. In Ponto et Phrygia, vermes albos et obesos, qui nigello capite sunt, et nascuntur in lignorum carie, pro magnis reditibus paterfamilias exigit. Et quomodo apud nos attagen et ficedula, mullus et scarus in deliciis computantur: ita apud illos ξυλοφάγον [Al. ξυλοφάγιον] comedisse luxuria est. Rursum Orientales et Libyae populos, quia per desertum et calidam eremi vastitatem locustarum nubes reperiuntur, locustis vesci moris est. Hoc verum esse Joannes quoque Baptista probat. Compelle Phrygem et Ponticum, ut locustam comedat, nefas putabit. Coge Syrum, Afrum et Arabem ut vermes Ponticos glutiat, ita eos despiciet, ut muscas, millepedas, et lacertos, quanquam Syri et crocodilis terrenis, Afri etiam lacertis viridibus vesci soleant. In AEgypto et Palaestina propter boum raritatem nemo vaccam comedit, taurorumque carnes et boum vitulorumque assumunt in cibis.