# Adversus Jovinianum libri duo 2.321.408-424

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 2.321.408 to 2.321.424. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.408
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.408

Unde et urbes quoque apud eos ex animalium vocabulis nuncupantur: Leonto, Cyno, Lyco, Busyris, Thmuis, quod interpretatur hircus. Et ut sciremus quales deos semper AEgyptus recepisset, nuper ab Hadriani amasio urbs eorum Antinous appellata est. Pervides igitur, quod non solum in esu, sed et in sepulturis, et in connubiis, et in omni conversatione unaquaeque gens suo ritu et proprietatibus victitet: et hoc eam naturae legem putare, quod didicit. Verum fac esum carnium cunctis nationibus esse communem; et passim licere, quod passim gignitur. Quid ad nos, quorum conversatio in coelis est; qui super Pythagoram et Empedoclem, et omnes sapientiae sectatores, non ei debemur cui nascimur, sed cui renascimur: qui repugnantem carnem, et ad libidinum incentiva rapientem, media subjugamus? Esus carnium, et potus vini, ventrisque saturitas, seminarium libidinis est. Unde et Comicus: « Sine Cerere, inquit, et Libero friget Venus, » Quinque sensus, viliorum introitus. Vicinus insaniae amor mulierum. — Per quinque sensus, quasi per quasdam fenestras, vitiorum ad animam introitus est. Non potest ante metropolis et arx mentis capi, nisi per portas ejus irruerit hostilis exercitus. Horum perturbationibus anima praegravatur: et capitur aspectu, auditu, odoratu, sapore, tactu. Si Circensibus quispiam delectetur: si athletarum certamine: si mobilitate histrionum: si formis mulierum, splendore gemmarum, vestium, metallorum, et caeteris hujuscemodi, per oculorum fenestras animae capta libertas est, et impletur illud propheticum: Mors intravit per fenestras vestras (Jer. IX, 21). Rursum auditus vario organorum cantu, et vocum inflexionibus delinitur: et carmine poetarum et comoediarum, mimorumque urbanitatibus et strophis, quidquid per aures introiens, virilitatem mentis effeminat, Odoris autem suavitas, et diversa thymiamata, et amomum, et cyphi, oenanthe, muscus, et peregrini muris pellicula, quod dissolutis et amatoribus conveniat, nemo nisi dissolutus negat. Porro ciborum aviditas, quod avaritiae mater sit, et animum quasi quibusdam compedibus degravatum in terra teneat, quis ignorat?

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
