Latin
2.321.425 to 2.321.439
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.425-439
Unproofread scanNot analysed yet
Propter brevem gulae voluptatem, terrae lustrantur et maria; et ut mulsum vinum pretiosusque cibus fauces nostras transeat, totius vitae opera (ms. opere) desudamus. Tactus autem alienorum corporum, et feminarum ardentior appetitus, vicinus insaniae est. Ob hunc sensum, cupimus, irascimur, gestimus, invidemus, aemulamur, solliciti sumus, et expleta voluptate per quamdam poenitudinem, rursum accendimur: quaerimusque facere, quod cum fecerimus, iterum poeniteamus. Igitur cum per has portas, quasi quidam perturbationum cunei, ad arcem nostrae mentis intraverint, ubi erit libertas, ubi fortitudo ejus, ubi de Deo cogitatio: maxime cum tactus depingat sibi etiam praeteritas voluptates, et recordatione vitiorum cogat animam compati, et quodammodo exercere quod non agit? Crates Thebanus. His igitur rationibus invitati multi philosophorum reliquerunt frequentias urbium, et hortulos suburbanos, ubi ager irriguus, et arborum comae, et susurrus avium, fontis speculum, rivus immurmurans, et multae oculorum auriumque illecebra: ne per luxum et abundantiam copiarum, animae fortitudo mollesceret, et ejus pudicitia constupraretur. Inutile (periculosum et noxium) quippe est crebro videre per quae aliquando captus sis, et eorum te experimento committere, quibus difficulter careas. Nam et Pythagoraei, hujuscemobi frequentiam declinantes, in solitudine et desertis locis habitare consueverunt. Platonici quoque et Stoici in templorum lucis et porticibus versabantur, ut admoniti angustioris (Al. angustioris) habitaculi sanctitate, nihil aliud quam de virtutibus cogitarent. Sed et ipse Plato cum esset dives, et toros ejus Diogenes lutatis pedibus conculcaret: ut posset vacare philosophiae, elegit Academiam villam ab urbe procul, non solum desertam, sed et pestilentem: ut cura et assiduitate morborum, libidinis impetus frangeretur: discipulique sui nullam aliam sentirent volaptatem, nisi earum rerum quas discerent. Quosdam legimus effodisse sibi oculos, ne per eorum visum a contemplatione philosophiae avocarentur. Unde et Crates ille Thebanus, projecto in mari non parvo auri pondere, Abite, inquit, pessum malae cupiditates: ego vos mergam, ne ipse mergar a vobis.