Latin
2.321.463 to 2.321.483
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.463-483
Unproofread scanNot analysed yet
Adesse ergo debet ratio, ut tales ac tantas sumamus escas, quibus non oneretur corpus, nec libertas animae praegravetur; quia et comedendum est, et deambulandum, et dormiendum, et digerendum, et postea inflatis venis, incentiva libidinum sustinenda. Luxuriosa res vinum et contumeliosa ebrietas (Prov. XX, 1). Omnis qui cum his miscetur, non erit sapiens. Nec tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere, aut comesos, magno panos et perditos labore doleamus. Olerum, pomorum, ac leguminum, et facilior apparatus est, et arte impendiisque cocorum non indiget: et sine cura sustentat humanum corpus, moderateque sumptus (quia nec avide devoratur quod irritamenta gulae non habet) leviori digestione concoquitur. Nemo enim uno aut duobus cibis. hisque vilibus, usque ad inflationem ventris oneratur, quae diversitate carnium et saporis delectatione concipitur. Cum variis nidoribus fumant patinae, ad esum sui expleta esurie, quasi captivos trahunt. Unde et morbi ex saturitate nimia concitantur; multique impatientiam gulae, vomitu remediantur, et quod turpiter ingesserunt, turpius egerunt. Oratione suasoria ad artes cap. ultimo. Grandis exsultatio animae unde sit. Tenuior victus, Exempla frugalitatis. Hippocrates in Aphorismis docet crassa et obesa corpora, quae crescendi mensuram compleverint, nisi ablatione sanguinis cito imminuantur, in paralysim) et pessima morborum genera erumpere; et idcirco esse necessariam demptionem, ut rursum habeant in quae possint crescere. Non enim manere in ono statu naturam corporum, sed aut crescere semper, aut decrescere, nec posse vivere animal, nisi crescendi capax sit. Unde et Galenus vir (Al. vel) doctissimus, Hippocratis interpres, athletas quorum vita et ars sagina est, dicit in Exhortatione medicinae, nec vivere posse diu, nec sanos esse: animasque eorum ita nimio sanguine, et adipibus, quasi luto involutas, nihil tenue, nihil coeleste, sed semper de carnibus, et ructu, et veniris ingluvie cogitare.