# Adversus Jovinianum libri duo 2.321.540-560

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 2.321.540 to 2.321.560. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.540
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.540

Itaque non tam jejunium appellandum est, quam crapula, ac fetens et molesta digestio. Dicaearchus, Xenophon, Chaeremon. — Dicaearchus in libris Antiquitatum, et descriptione Graeciae, refert sub Saturno, id est, in aureo saeculo, cum omnia humus funderet, nullum comedisse carnes, sed universos vixisse frugibus et pomis, quae sponte terra gignebat. Persarum rogis Cyri vita Xenophon octo voluminibus explicat: polenta et cardamo et sale ac pane cibario eos asserens victitare. Lacedaemoniorum mensae frugalitatisque, et suprascriptus Xenophon et Theophrastus, et omnes pene scriptores Graeciae testes sunt. Chaeromon Stoicus, vir eloquentissimus, narrat de Vita antiquorum AEgypti sacerdotum, quod omnibus mundi negotiis curisque postpositis, semper in templo fuerint; et rerum naturas, causasque ac rationes siderum contemplati sint; nunquam mulieribus se miscuerint; nunquam cognatos et propinquos, ne liberos quidem viderint, ex eo tempore, quo coepissent divine cultui deservire; carnibus et vino semper abstinuerint, propter tenuitatem sensus et vertiginem capitis quam ex parvo cibo patiebantur: et maxime propter appetitus libidinis, qui ex his cibis et ex hac potione nascuntur. Pane raro vescebantur, ne onerarent stomachum. Et si quando comedebant, tusum [Al. consum et tusum] pariter hyssopum sumebant in cibo, ut escam graviorem illius calore decoquerent. Oleum tantum in oleribus noverant, verum et ipsum parum, propter nauseam et asperitatem gustus leniendam. Quid loquar, inquit, de volatilibus, cum ovum quoque pro carnibus vitaverint, et lac? Quorum alterum carnes liquidas, alterum sanguinem esse dicebant, colore mutato? Cubile eis de foliis palmarum, quas baias vocant, contextum erat: scabellum accline, et ex una parte obliquum, in terra pro pulvillo capiti supponebant, bidui triduique inediam sustinentes. Humores [Al. Et humores] corporis, qui nascuntur ex otio et ex mansione unius loci, nimia victus castigatione siccabant. Judaeorum sectae. Magorum tria genera apud Persas.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
