Latin
2.321.561 to 2.321.579
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.561-579
Unproofread scanNot analysed yet
Gymnosophistae Indorum. Praecepta tria in templo Eleusinae. Antisthenes quis? —Josephus in secunda Judaicae captivitatis Historia, et in octavo decimo Antiquitatum libro, et contra Appionem duobus voluminibus, tria describit dogmata Judaeorum: Pharisaeos, Sadducaeos, Essaenos. Quorum novissimos miris effert laudibus, quod et ab uxoribus et vino et carnibus semper abstinuerint [Al. abstinerent], et quotidianum jejunium verterim in naturam. Super quorum vita et Philo, vir doctissimus, proprium volumen edidit. Neanthes Cizycenus, et Asclepiades Cyprius, aetate qua Pygmalion in Oriente regnabat, scribunt esum carnium non fuisse. Eubulus quoque, 344 qui historiam Mithrae multis voluminibus explicuit, narrat apud Persas tria genera magorum, quorum primos, qui sint doctissimi et eloquentissimi, excepta farina et olere, nihil amplius in cibo sumere. Apud Eleusinam, etiam volucribus et piscibus, et quibusdam pomis abstinere, solemne est. Bardesanes, vir Babylonius, in duo dogmata apud Indos, gymnosophistas dividit: quorum alterum appellat Brachmanas; alterum Samanaeos: qui tantae continentiae sint, ut vel pomis arborum juxta Gangen fluvium, vel publico orizae, vel farinae alantur cibo: et cum rex ad eos venerit, adorare illos solitus sit, pacemque suae provinciae in iliorum precibus arbitrari sitam. Euripides, in Creta Jovis prophetas non solum carnibus, sed et coctis cibis abstinuisse refert. Xenocrates philosophus de Triptolemi legibus apud Athenienses tria tantum praecepta in templo Eleusinae residere scribit: honorandos parentes, venerandos deos, carnibus non vescendum. Orpheus in carmine suo esum carnium penitus detestatur. Pythagorae, Socratis, Antisthenis, et reliquorum frugalitatem referrem in confusionem nostram: nisi et longum esset, et proprii operis indigeret. Hic certe est Antisthenes, qui cum gloriose docuisset rhetoricam, audissetque Socratem, dixisse fertur ad discipulos suos: Abite, et magistrum quaerite; ego enim jam reperi. Statimque venditis quae habebat, et publice distributis, nihil sibi amplius quam palliolum reservavit.