Latin
2.321.645 to 2.321.669
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.645-669
Unproofread scanNot analysed yet
monstrarent]: sicut manifeste Evangelii Scriptura testatur: Dicebant ei exitum quem completurus [Al. impleturus] erat in Jerusalem (Luc. IX, 31). Passionem enim Domini non virginitas et nuptiae, sed Lex nuntiat et Prophetae. Quod si contentiose in Moyse nuptias, in Elia virginitatem dixerint demonstrari, breviter audiant, Moysen mortuum et sepultum, Eliam igneo curru raptum, ante immortalem esse coepisse, quam mortuum. Sed nec secunda conscriptio tabularum absque jejunio potuit impetrari. Quod ebrietas perdiderat, inedia reperit. Ex quo ostenditur, posse nos per jejunium redire in paradisum, unde per saturitatem fueramus ejecti. In Exodo adversus Amalec, oratione Moysi, et totius populi, usque ad vesperam jejunio dimicatum est (Exod. XVII, 12). Jesus filius Nave stationem imperavit soli et lunae: et inediam plus quam unius diei, victoris exercitus protelavit (Josue X, 13). Saul, sicut in Regnorum primo libro scribitur: Maledictus, inquit, qui ederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar me de inimicis meis [Al. mimico meo]. Et non gustavit omnis populus ejus, et tota terra prandebat (I Reg. XIV, 24). Tantaque fuit auctoritas stationis semel Domino destinatae, ut Jonathas qui causa victoriae exstiterat, deprehenderetur sorte, et ignorantiae crimen declinare non posset, patrisque in se concitaret manum, et vix populi precibus salvaretur. Elias quadraginta dierum jejunio praeparatus, Deum vidit in monte Oreb [Al. Choreb], et audit ab eo: Quid tu hic, Elia (Isa. XXII, 16)? Multo familiarior ista vox, quam illa in Genesi, Adam, ubi es (Genes. III, 9)? Illa enim pastum terrebat et perditum: haec jejunanti famulo blandiebatur. Congregatum Samuel populum in Masphat, indicto jejunio roboravit, et fecit hostibus fortiorem. Assyriorum impetum, et potentiam Sennacherib, Ezechiae, regis lacrymae, saccus, et humiliatio victus, fregit, prostravit et vicit. Et e contrario civitas Ninive, imminentem iram Domini jejuniorum miseratione detorsit: quam et Sodoma placasset et Gomorrha, si voluisset agere poenitentiam, et lacrymas [Al.