# Adversus Jovinianum libri duo 2.321.670-700

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 2.321.670 to 2.321.700. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.670
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.670

lacrymis] poenitentiae patrocinante conciliare jejunio. Achab rex impiissimus, ut sententiam Dei subterfugeret, et eversio domus ejus differretur in posteros, jejunio impetravit et sacco. Anna uxor Helcanae inanem cibo venirem, filio meruit implere. Periclitantur in Babylone Magi, omnis conjector et hariolus et aruspex caeditur (Dan. I et II). Daniel et tres pueri revelationem merentur jejunio; et pasti lego, minibus, pulchriores sunt et prudentiores his de mensa regis carnibus vescebantur. Deinde scriptum est, quod Daniel tribus hebdomadibus jejunaverit; panem suavem non comederit: caro et vinum non intraverit os ejus: oleo unctus non sit; et venerit ad eum angelus, dicens: Daniel, homo mise rabilis es (Dan. IX, 23). Qui Deo miserabilis apparuerat, post jejunium leonibus in lacu fuit [Al. fuerat] horribilis. Quam pulchra res, quae placat Deum, leones mitigat, daemones terret! Mittitur ad cum (licet hoc in Hebraicis voluminibus non invenerimus) Abacuc messorum prandium portans (Dan. XIV, 26 seqq). Talem enim discophorum inedia meruerat hebdomadis. David, periclitante filio, post adulterium έξομολόγεσιν in cinere et jejunio facit, dicens, Quia cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam (Psalm. CI, 10). Et, Infirmata sunt in jejunio genua mea (Psal. CVIII, 24). Et certe jam audierat a Nathan: Dominus abstulit a te hoc peccatum (II Reg. XII, 13). Samson et Samuel vinum et siceram non bibunt. Erant enim filii repromissionis, et per abstinentiam jejuniumque concepti. Aron et caeteri sacerdotes ingressuri Templum, omne quod potest inebriare non potant, ne moriantur (Levit. X, 9). Ex quo intelligimus mori eos, qui in Ecclesia non sobrii ministrarint. Quamobrem exprobratur Israel, Potum dabatis Nazaraeis meis vinum (Amos II, 12). Jonadab, filius Rechab, praecepit filiis suis, ut non biberent vinum usque in aeternum. Quibus cum offerret Jeremias vinum ut biberent, et illi bibere noluissent, loquitur Dominus per Prophetam: Quia obedistis praecepto Jonadab patris vestri, non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus (Jerem.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
