# Adversus Jovinianum libri duo 2.321.728-753

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 2.321.728 to 2.321.753. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.728
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.728

Nec mirum, si omne quod in macello venditur, Apostolus emi jubeat, et comedi (I Cor. X, 25): cum idololatris et adhuc in templis idolorum, quasi idolothyta vescentibus, pro summa abstinentia fuerit, cibis tantum abstinere Gentilium. Quod si loquitur ad Romanos: Isqui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV, 3); non inter jejunia et saturitatem aequalia merita dispensat; sed contra eos loquitur qui in Christum credentes, adhuc judaizabant: et eos qui ex gentibus (Al. gentilibus) crediderant, monet, ne scandalizent illos cibo suo, qui adhuc in fide infirmiores erant. Denique et in consequentibus (Al. continentibus) hoc ipsum sonat: Scio et confido in Domino Jesu, quod nihil commune per seipsum est, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non est enim regnum Dei esca [Al. escae] et potus (Ibid. 14 seqq.) Ac ne quis putaret hoc de jejuniis dici, et non de superstitione Judaica, statim edisserit: Alius credit manducare omnia. Qui autem infirmus est, olera manducat (Ibid. 2). Et rursum: Alius jadicat diem plus quam diem, alius judicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo (Ibid. 5 seqq.). Qni enim adhuc infirmi erant in fide, et alias carnes mundas, allas arbitrabantur immundas: et inter diem et diem esse aliquid existimabant, verbi gratia, sanctius esse sabbatum, et neomenias, et scenopegiam, quam reliquos dies, jubentur olera manducare, quae indifferenter comeduntur ab omnibus. Qui vero firmioris erant fidei, omnes carnes et dies omnes aequales esse credebant.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
