# Adversus Jovinianum libri duo 2.321.775-798

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 2.321.775 to 2.321.798. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.775
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.775

erat], alterius diei esurisse meridie. Quod si coe…avit pridie, et sequenti die esurivit ante prandium, non existimo quod usque ad satietatem comederit, qui tam cito potuit esurire. Porro si per Isaiam loquitur Deus, quod non tale jejunium elegerit, dicens: In diebus jejuniorum vestrorum in· veniuntur voluntates vestra, et subjectos percutitis, et in judicia et in lites jejunatis, et caeditis pugnis: non tale jejunium elegi, dicit Dominus (Isa. LVIII, 3 seq.). Quale elegerit, docet: Frange esurienti panem tuam, et pauperes sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti: et domesticos seminis tui ne despicias (Ibid. 7). Non igitur jejunium reprobavit. sed quale vellet, ostendit: neque enim veniris …sories accepta est Deo, quam lites et rapinae et libidines destruunt. Si non vult jejunium Deus (Al. Dominus), quomodo in Levitico praecipit ut septimo mense, decima mensis, omnis populus jejunet usque ad vesperam: et qui non afflixerit animam suam, moriatur et exterminetur de populo suo? Quare sepulcra concupiscentiae, ubi carnibus deditus populus ruit, usque hodie in solitudine perseverant? Et crassus populus ortygometram scribitur ad choleram usque ructasse? Cur homo Dei (III Reg. XIII, 4), ad cujus prophetiam manus aruerat regis Jeroboam, qui [Al. quia] manducavit contra edictum Dei, illico percussus est? et leo qui asinam custodivit intactam, prophetae levanti se de prandio non pepercit? Qui jejunus miracula fecerat pransus [Al. pransurus] illico saturitatis poenas luit. Sed et Joel clamitat: Sanctificate jejunium: praedicate curationem (Joel I, 14; II, 15), ut monstraretur jejunium sanctificari caeteris operibus; et sanctificatum jejunium, curationi proficere peccatorum. Quomodo autem virginitati verae non praejudicat imitatio virginum diaboli; ita nec veris jejuniis, Castum Isidis et Cybeles, et quorumdam ciborum in aeternum abstinentia: maxime cum apud illos jejunium panis sagina carnium compensetur.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
