Latin
2.321.818 to 2.321.843
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.818-843
Unproofread scanNot analysed yet
Sanctis vero Dei et populo Israel una erat lux. Sed et in mari Rubro justi pariter transeunt, peccatores pariter obruuntur. Sexcenta hominum millia, excepta imbelli aetate et sexu, in deserto aequaliter ruunt, et duo qui justitia pares erant, aequaliter liberantur. Per quadraginta annos cunctus Israel similiter laborat et moritur. Gomor mannae universis aetatibus una in cibo mensura est: vestitus pariter non deteruntur, capilli simul non augentur, barba in commune non crescit, calceamenta ex aequo omnibus durant. Non incalluere pedes: cibus in ore cunctorum aequaliter sapit. Ad mansionem unam pari labore et mercede pergebant. Omnis Hebraeus aequale habet pascha, aequales scenopegias, aequale sabbatum, aequales neomenias. Septimo requietionis anno absque personarum discretione dimittitur, et in jubilaeo universa cunctis debita relaxantur, atque ad antiquam possessionem venditor redit. »Parabolam autem in Evangelio (Matth. XIII, et Luc. VIII) seminantis, in qua in terra bona centesimus et sexagesimus et tricesimus fructus exoritur: et e contrario in terra mala, triplex sterilitatis varietas indicatur, in duos ordines dividit, bonae terrae et malae. «Et quomodo aposrolis pro dere·. lictis filiis et uxoribns, in alio Evangelio centies, in alio septies Dominus repromittit [Al. promittit], et in futuro vitam aeternam (Matth. XIX, 29; Marc. X, 30; Luc. XVIII, 30): nullaque distantia est inter centum, et septem; sic et in hoc numerum non facere praejudicium, ubi hujus terrae fertilitas praedicatur: praesertim cum et Evangelista Marcus retrorsum numeret triginta, sexaginta et centum. Dicit Dominus: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo (Joan. VI, 57). Steut ergo sine aliqua differentia graduum Christus in nobis est; ita et nos in Christo sine gradibus sumus. Omnis qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus [Joan.