# Adversus Jovinianum libri duo 2.321.918-939

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 2.321.918 to 2.321.939. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.918
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.918

Scripturae docent, et reliqua, quae usque ad operarios vineae, in duos bonorum et malorum ordines descripsisti. Sed quale est, ut quia inter bonos et malos divisio est, tu asseras inter ipsos bonos, vel e contrario malos, nullam esse distantiam, nihilque referre, utrum in pecore aliquis aries sit an ovicula? Utrum primam lanam habeant, an secundam? Utrum scabidum pecus sit et morbidum; an vegetum atque sussultans? maxime cum Ezechiel oves rationabiles, et diversitatem inter pecus et pecus, suae prophetiae auctoritate demonstret, dicens: Ecce ego judico inter pecus et pecus et inter arietes et hircos, et inter pecus pingue et macilentum. Pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur (Ezech. XXXIV, 17, 20, 21). Et ut sciremus quae ista siut [Al. sunt] pecora, statim intulit: Vos autem, greges mei, oves pascuae meae, homines estis (Ibid. 31). Idipsum ergo erit Paulus, el ille poenitens, qui cum patris uxore dormierat, quia in Ecclesiam post poenitentiam receptus est: et quia simul a dextris est, in eadem cum Apostolo claritate fulgebit? Et quomodo in uno agello usque ad messem In [Al. et ] consummationem mundi zizania pariter frumentaque succrescunt? Qua consequentia pisces boni et mali sagena [Al. sagina] Christi et reti evangelico continentur? Cur in typo Ecclesiae, in arca Noe, diversa animalia, et pro qualitate meritorum, diversae sunt mansiones? Cur astitit regina a dextris Domini [Al. tuis ] in vestitu deaurato, circumdata varietate? Cur Joseph in forma Christi variam habuit tunicam? Cur Apostolus loquitur ad Romanos: Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei? Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
