Latin
2.321.940 to 2.321.964
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.940-964
Unproofread scanNot analysed yet
Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes, sive prophetiam secundum mensuram fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, et reliqua (Rom. XII, 3 seqq.) . Et in alio loco: Alius judicat diem plus quam diem, alius judicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu obundet (Rom. XIV, 5). Et ad Corinthios: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Qui plantat et qui rigat, unum sunt, Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Dei enim sumus adjutores. Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 6 seqq.) . Et rursum alibi: Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui, alius autem superaedificat. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeterquam id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscujusque opus apparebit. Dies enim Domini illud manifestabit, quoniam in igne revelabitur, et singulorum opus quale sit ignis probabit. Si cujus opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (Ibid. 10 seqq.) . Si is cujus opus arsit, et periit, et damnum sustinuit laboris sui, perdet quidem laboris [Al. operis] praemium, sed ipse salvabitur, non tamen absque probatione ignis: ergo is cujus opus manserit, quod superaedificavit, sine ignis probatione salvabitur, et inter salvationem et salvationem utique erit diversitas aliqua. Necnon in alio loco: Sic nos, inquit, existimet [Al. aestimet ]homo quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei [AL. ejus]. Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur (I Cor.