# Adversus Jovinianum libri duo 2.321.965-992

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, 2.321.965 to 2.321.992. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.965
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/adversus-jovinianum-libri-duo/2.321.965

IV, 1,2). Vis scire, quoniam inter dispensatorem et dispensatorem sit multa distantia (non dico de malis et bonis, sed de ipsis bonis qui ad dexteram stant)? audi consequentia: Nescitis, quoniam qui in sacrificiis operantur, de sacrificiis comedunt; qui altario deserviunt, de altario participantur? Sic et Dominus disposuit his, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem non abutar horum aliquo. Non scripsi autem haec, ut sic fiant in me. Melius est enim mihi mori quam ut gloriam meam quis evacuet. Si enim evangelizavero, non est mihi gloria: necessit…s quippe mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non [Al. nisi] evangelizavero. Nam si voluntate hoc ago [Al. fecere ], mercedem habeo. Si autem nolens, dispensatio mihi credita est. Quae est ergo merces mea? Ut evangelizans sine sumptu, ponam Evangelium Christi; ut non abutar potestate, quae data est mihi in Evangelio. Cum enim essem liber, ex omnibus omnium [Al. omnibus] me servum feci, ut plures lucrifacerem (I Cor. IX, 13 seqq.). Nunquid potes dicere peccare eos, qui vivunt de Evangelio, ei qui de sacrificiis participantur? Utique non: Dominus enim disposuit, ut qui praedicant Evangelium, de Evangelio vivant; Apostolus autem qui non abutitur hac licentia, sed laborat manibus suis, ne quem gravet, et die ac nocte operatur, et ministrat his qui secum sunt, utique ideo hoc facit, ut plus laborans, plus aliquid mercedis accipiat. Curramus ad reliqua. Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus, Et diversiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus, Et divisiones operationum [Al. operationis ] sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem data est adapertio Spiritus juxta id quod expedit (I Cor. XII, 4 seqq. ), Et iterum: Sicut corpus unum est, et membra plura habet: omnia autem membra corporis cum sint multa, unum corpus est;

---

Jerome, Adversus Jovinianum libri duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp421/tmp421/tmp421.tmp421.opp-lat1.xml.
