Latin
2.321.993 to 2.321.1026
Jerome, Adversus Jovinianum libri duo 2.321.993-1026
Unproofread scanNot analysed yet
sic et Christus (Ibid. 12). Verum ne dicas in uno corpore diversa membra unum habere meritum, statim gradus describit Ecclesiae, et ait: Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, et gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, Nunquid omnes apostoli? nunquid omnes prophetae? nunquid omnes doctores? nunquid omnes virtutes? nunquid omnes gratiam habent curationum? nunquid omnes linguis loquuntur? nunquid omnes interpretantur? AEmutamini autem dona majora, et adhuc excellentiorem. viam vobis demonstro (Ibid. 28 seqq.) . Cumque de charitatis virtutibus latius disputasset, adjecit: Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII, 8,9, 10). Et in consequentibus: Nunc autem manent fides, spes, et charitas, tria haec. Major autem horum est charitas (Ibid. 13). Sectamini charitatem, aermulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis (I Cor. XIV, 1). Et iterum: Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis (Ibid. 5). Et rursum: Gratias ago Deo, quod omnium vestrum magis linguis loquor [Ibid. 18). Ubi diversa sunt dona, et alius major, alius minor est, et omnes spirituales appellantur, certe oves sunt, et stant a dextris, et inter ovem et ovem est aliqua diversitas. Loquitur quidem de humilitate Paulus apostolus; Ego sum novissimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus tum Ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed amplius omnibus illis laboravi. Non ego autem; sed gratia Dei quee in me est (I Cor. XV, 9, 10). Verumtamen in eo quod se humiliat, ostendit posse apostolos alios minores, alios esse majores, et qui utique vas electionis dicitur, et cunctis amplius laboravit, non est injustus Deus, ut obliviscatur operis ejus, et dispar meritum aequali mercede compenset.