Latin
1.457.1 to 1.457.30
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 1.457.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
1. Et vestris et multorum litteris didici, objici mihi in schola Tyranni, lingua canum meorum ex inimicis ab ipso (Psal. LXVII, 24), cur περί Αρχών libros in Latinum verterim. O impudentiam singularem! accusant medicum quod venena prodiderit; ut scilicet φβρμαχοπώλην suum, non innocentiae merito, sed criminis communione tueantur, quasi culpam numerus peccantium minuat, et in personis, non in rebus, sit accusatio. Scribuntur contra me libri, ingeruntur omnibus audiendi; et tamen non eduntur, ut et simplicium corda percutiant, et mihi facultatem pro me auferant respondendi. Novum malitiae genus, accusare, quod prodi timeas: scribere, quod occultes· Si sunt vera quae scribit, cur publicum timuit? si falsa, cur scripsit? Olim pueri legimus: Intemperantis esse arbitror scribere quidquam, quod occultari velis (Cicero, lib. I Academ. Quaest.) . Rogo, quis est iste dolor? Quid aestuant? quid insaniunt? Quod praeconem repuli figuratum? quod nolui me subdolo ore laudari? quod sub amici nomine, inimici insidias deprehendi? Frater et collega in praefatiuncula vocor, et satis aperte exponuntur crimina mea, quid scripserim, quibus in coelum Origenem laudibus levaverim. Bono animo fecisse se dicit. Et quomodo nunc eadem inimicus objicit, quae tunc amicus laudaverat? Voluerat me in interpretatione quasi praevium sequi, et auctoritatem operi suo ex nostris opusculis mutuari. Suffecerat semel dixisse, quod scripseram. Quid necesse fuit eadem rursus iterare, et frequenter ingerere: et quasi nemo sibi laudanti crederet, ipsa dicta replicare? Non est tam sollicita de audientium fide, simplex et pura laudatio. Quid metuit, ne illi sine testimoniis dictorum meorum in meis laudibus non credatur? Videtis nos intelligere prudentiam ejus et praedicationis diasyrticae strophis in scholis saepe lusisse? Simplicitatem obtendere non potest, in quo artifex deprehenditur malitia. Semel, aut ut multum, bis errasse sit casus: cur prudenter errat et crebro, et sic per totum texit errorem, ut mihi non liceat negare quod laudat?