Latin
1.457.126 to 1.457.147
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 1.457.126-147
Unproofread scanNot analysed yet
et addidit quae non erant, asserens ab eodem in locis aliis disputata; quod nisi ipsa loca monstraverit, unde transtulisse se dicit, probare non poterit. Mihi studio fuit nihil mutare de vero. Ad hoc enim interpretabar, ut mala interpretata convincerem. Putatis me interpretem? Proditor fui; prodidi haereticum, ut Ecclesiam ab haeresi vindicarem. Cur Origenem in quibusdam ante laudaverim, prae…atus huic operi ostendit liber. Nunc sola interpretationis meae causa redditur, quae cum pietatis habeat voluntatem, non debeo impietatis argui, prodens impium, quod quasi pium Ecclesiis tradebatur (Epistola ad Pammachium et Oceanum). Eusebius signifer Arianae factionis. Septuaginta libros ejus, ut meus necessarius criminatur, in Latinum verteram, et multa de tomis. Nunquam de opere meo fuit questio, nunquam Roma commota est. Quid necesse erat Latinis auribus tradere, quod detestatur et Graecia, quod orbis accusat? Ego per tot annos tam multa convertens, nunquam scandalo fui. Tu ad primum et solum opus, ignotus prius, temeritate factus es nobilis, Docet ipsa Praefatio, et Pamphili martyris librum pro defensione Origenis a te esse translatum. Et hoc agis totis viribus, ut cujus fidem martyr probat, Ecclesia non refutet. Sex libros (ut ante jam dixi) Eusebius Caesariensis episcopus, Arianae quondam signifer factionis, pro Origene scripsit, latissimum et elaboratum opus; et multis testimoniis approbavit, Origenem juxta se catholicum, id est juxta nos Arianum, esse, Horum tu primum librum vertis sub nomine martyris. Et miramur, si me homunculum parvi pretii, Origenis laudatorem velis, cum martyri calumniam feceris? Paucisque testimoniis de Filio Dei et Spiritu sancto commutatis, quae sciebas displicitura Romanis, caetera usque ad finem integra dimisisti; hoc idem faciens in Apologia, quasi Pamphili, quod et in Origenis περ\ Αρχών translatione fecisti. Si iste Pamphili liber est, de sex libris quis erit primus Eusebii?