# Apologia adversus libros Rufini 1.457.169-188

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 1.457.169 to 1.457.188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.457.169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.457.169

Quid facies? Eo libro quem sub nomine martyris edidisti, vulneratae sunt conscientiae plurimorum. Non valet apud eos super Origenis damnatione episcoporum auctoritas, quem putant a martyre praedicatum. Quid facient epistolae Theophili episcopi? quid papae Anastasii in toto orbe haereticum persequentes, cum liber tuus sub nomine Pamphili editus pugnet contra epistolas eorum, et episcopali nomini testimonium martyris opponatur? Quod fecisti in libris περ\ Αρχών, hoc facito et in isto volumine ψευδεπ·.- γράφψ. Audi consilium amici, non te poeniteat artis tuae: vel dicito, tuum non esse, vel ab Eusebio presbytero depravatum. Unde probari tibi poterit, quod a te translatum est? Non manus tua tenetur: non tantae es eloquentiae, ut nullus te possit imitari. Aut certe si res ad probationem venerit, et impudentiam frontis oppresserint testimonia plurimorum, palinodiam Stesichori more cantato. Melius est te poenitere facti tui, quam et martyrem in calumnia, et deceptos in errore persistere. Nec erubescas de commutatione sententiae: non es tantae auctoritatis et famae, ut errasse te pudeat. Imitare me, quem plurimum amas, sine quo nec vivere nec mori potes: et mecum clama, quae ego laudatus a te in defensione mei locutus sum. Quid Eusebius objiciebat Methodio martyri. Eusebii opuscula ab Hieronymo translata. — Eusebius Caesariensis episcopus, cujus supra memini, in sexto libro 'Απολογίας Origenis, hoc idem objicit Methodio episcopo et martyri, quod tu in meis laudibus criminatis, et dicit: Quomodo ausus est Methodius nunc contra Origenem scribere, qui haec et haec de Origenis loculus est dogmatibus? Non est hujus loci pro martyre loqui; neque enim omnia in locis omnibus disserenda sunt. Nunc tetigisse sufficiat hoc ab Ariano homine objici clarissimo et eloquentissime martyri, quod tu in me et amicus laudas, et offensus accusas. Habes occasionem et de prasenti loco, si velis, mihi calumniam struere, cur nunc et Eu sebio detraham, quem in alio loco ante laudavi?

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
