Latin
1.457.189 to 1.457.215
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 1.457.189-215
Unproofread scanNot analysed yet
Alterum quidem nomen Eusebii; sed eadem quae super Origenis vocabulo est calumnia. Laudavi Eusebium in Ecclesiastica Historia, in digestione Temporum, in descriptione Sanctae Terrae et haec ipsa opuscula in Latinum vertens, meae linguae hominibus dedi. Num ex eo Arianus sum, quia Eusebius qui hos libros condidit, Arianus est? Si ausus fueris me haereticum dicere, memento Praefatiunculae περί Αρχών, in qua fidei tuae me esse testaris; simulque obsecro ut amicum quondam tuum expostulantem patienter audias. Contra alios digladiaris, aut facis calumniam, aut pateris. Quos accusas, et a quibus accusaris, ordinis tui sunt: recte an perperam, vos videritis. Mihi etiam vera accusatio contra fratrem displicet, nec reprehendo alios, sed dico quid ipse non facerem. Tantis spatiis terrarum separatus quid peccavi in te? quid commerui? An quia Origenisten me non esse respondi? Nunquid defensio mea, accusatio tua est? Et tu si non et Origenistes, vel non fuisti, credo juranti; si fuisti, suscipio poenitentem. Quid doles, si id sum, quod esse te dicis? An quia περ\ Αρχών Origenis libros post te transferre ausus sum, et interpretatio mea suggillatio putatur operis tui? Quid poteram facere? Missa mihi est laudatio tua, id est accusatio mea. Tam fortiter me prolixeque laudaveras, ut si tuis laudibus acquievissem, omnes haereticum me putarent. Vide quid Romanae ad me Epistolae clausula teneat: «Purga suspiciones hominum, et convince criminantem; ne, si dissimulaveris, consentire videaris (Epistola Pammachii et Oceani) »Tali constrictus articulo, interpretaturus eosdem libros, ausculta quid scripserim: «Hoc mihi praestiterunt amici mei (non dixi amicus meus, ne te viderer arguere) ut si tacuero, reus; si respondero, inimicus judicer. Dura utraque conditio, sed e duobus eligam quod levius est. Simultas redintegrari potest: blasphemia veniam non meretur. (Epist. ad Pamm.