# Apologia adversus libros Rufini 1.457.31-44

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 1.457.31 to 1.457.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.457.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.457.31

Prudentis fuerat et amici, post reconciliatam simultatem, etiam leves suspiciones fugere: ne quod fortuito fecisset, consulto facere putaretur. Unde et Tullius in Commentariis causarum pro Gabinio: « Ego, inquit, cum omnes amicitias luendas semper putavi summa religione et fide, tum eas maxime quae essent ex inimicitiis revocatae in gratiam: propterea quod integris amicitiis officium praetermissum, imprudentiae vel (ut gravius interpretemur) negligentiae excusatione defenditur; post reditum in gratiam, si quid est commissum, id non neglectum, sed violatum putatur: nec imprudentiae, sed perfidiae assignari solet. » Flaccus Horatius quoque in Epistola quam scribit ad Florum: Male, ait, sarta Gratia nequidquam coit, et rescinditur. Hilarius, Origenis interpres, et Ambrosius et Victorinus. Tres libri Rufini. — Quid mihi nunc prodest, quod simpliciter errasse se jurat? Ecce objiciuntur mihi laudes ejus, et crimini datur simplicissimi amici, non simplex, nec pura laudatio. Si auctoritatem suo operi praestruebat, volens quos sequeretur ostendere, habuit in promptu Hilarium Confessorem, qui quadraginta ferme millia versuum Origenis in Job et Psalmos transtulit. Habuit Ambrosium, cujus pene omnes libri hujus sermonibus pleni sunt: et martyrem Victorinum, qui simplicitatem suam in eo probat, dum nulli molitur insidias. De his omnibus tacet, et, quasi columnis Ecclesiae praetermissis, me solum pulicem et nihili hominem per angulos consectatur. Nisi forte eadem simplicitate, qua amicum nescius accusavit, illos ignorasse se juret. Et quis ei credet viro eruditissimo, et qui tantam habeat scientiam scriptorum veterum, maxime Graecorum, ut dum peregrina sectatur, pene sua amiserit: quod recentissimae memoriae viros et Latinos nesciat? Ex quo apparet non tam me ab eo laudatum, quam illos non accusatos: ut sive laus illa est (ut stultis persuadere conatur) sive accusatio, ut ego ex vulneris mei dolore sentio, nec in laude haberem aequalium gloriam, nec in vituperatione solatium.

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
