# Apologia adversus libros Rufini 1.457.56-76

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 1.457.56 to 1.457.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.457.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.457.56

Hunc ergo etiam nos, licet non eloquentiae viribus, disciplinae tamen regulis in quantum possumus, sequimur. » Fides Romana Catholicorum est. — Certe haec illius verba sunt, negare non potest. Ipsa styli elegantia et sermo compositus, quodque his majus est, simplicitas Christiana, auctoris sui characterem probant. Aliud est, si ista Eusebius depravavit, et accusator Origenis, meique studiosus, in uno eodemque opere et illum et me vel errasse, vel bene sensisse testatus est. Non potest me nunc inimicus haereticum dicere, quem a fide sua dudum non discrepare praefatus est. Simulque et hoc ab eo quaero, quid sibi velit sermo moderatus et dubius? Nihil, inquit, in illis quod a fide nostra discrepet, Latinus lector inveniet. Fidem suam quam vocat? Eamne qua Romana pollet Ecclesia? an illam, quae in Origenis voluminibus continetur? Si Romanam responderit, ergo Catholici sumus, qui nihil de Origenis errore transtulimus. Sin autem Origenis blasphemia. fides illius est: dum mihi inconstantiae crimen impingit, se haereticum probat. Sive bene credit laudator meus, confessione sua me assumit in socium; sive male, ostendit me ideo ante laudatum, quia participem sui putabat erroris. Sed adversus illos libros qui per angulos garriunt, et furtiva accusatione me mordent, cum editi fuerint, et de tenebris ad lucem processerint, atque ad nos vel studio fratrum, vel temeritate aemulorum potuerint pervenire, respondere conabor. Neque enim magnopere formidandi sunt, quos metuit auctor suus prodere, et tantum confoederatis legendos esse decrevit. Tunc aut agnoscam crimina, aut diluam, aut in accusatorem quae sunt objecta retorquebo: et ostendam quod hucusque silentium modestiae fuerit, non male conscientiae. Auctor sese excusat. — Interim apud tacitum lectoris judicium purgatum me esse volui, et gravissimum inter amicos crimen refellere, ne prior laesisse videar, qui et vulneratus nequaquam contra persecutorem tela direxi: sed meo tantum vulneri admovi manum.

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
