# Apologia adversus libros Rufini 1.469.114-130

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 1.469.114 to 1.469.130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.114

Deoscutatio pro veneratione apud Hebraeos.— Illud quoque carpere dicitur, quod secundum Psalmum interpretans, pro eo quod legimus in Latino, Apprehendite disciplinam; et in Hebraico volumine scriptum est NESCU BAR, dixerim in Commentariolis meis, Adorate filium. Et rursum omne Psalterium in Romanum vertens sonum, quasi immemor expositionis antiquae posuerim. Adorate pure: quod utique sibi esse contrarium omnibus patet. Et revera ignoscendum est ei, si ignoret linguae Hebraicae veritatem, qui interdum et in Latinis haesitat. NESCU, ut verbum de verbo interpreter, χαταφιλήσατε, id est, deosculamini dicitur: quod ego nolens transferre putide, sensum magis secutus sum, ut dicerem, adorate. Quia enim qui adorant solent deosculari manum, et capita sub mittere (quod se beatus Job elementis et idolis fecisse negat, dicens (cap. XXXI, 27, 28): « Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare: et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo, quae iniquitas maxima est, et negatio contra Deum altissimum » ), et Hebraei juxta linguae suae proprietatem, deosculationem pro veneratione ponunt, id transtuli, quod ipsi intelligunt, quorum verbum est. BAR autem apud illos diversa significat. Dicitur enim et filius, ut est illud: Barjona, filius columbae, et Bartholomaeus, filius Tholomaei, et Barthimaeus, et Barhiesu, et Bar· rabas. Triticum quoquo, et spicarum fasciculus, et electus, ac purus. Quid igitur peccavi, si verbum ambiguum diversa interpretatione converti? et qui in Commentariolis, ubi libertas est disserendi, dixeram, adorate filium; in ipso corpore, ne violentus viderer interpres, et Judaicae calumniae locum darem, dixerim, adorate pure, sive electe: quod Aquila quoque et Symmachus transtulerunt. Quid ergo ecclesiasticae fidei nocet, si doceatur lector, quot modis apud Hebraeos unus versiculus explanetur? Origenis errores. — Origeni tuo licet tractare de μετεμψυχώσει, innumerabiles mundos introducere, et rationabiles creaturas aliis atque aliis vestire corporibus, Christumque dicere saepe passum, et saepius passurum, ut quod semel profuit, semper prosit assumptum: tibi quoque ipse tantam assumis auctoritatem, ut de haeretico martyrem, de Origenis libris haereticorum adulteria mentiaris: mihi non licebit disputare de verbis, et in Commentariorum opere Latinos docere, quod ab Hebraeis didici?

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
