# Apologia adversus libros Rufini 1.469.220-236

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 1.469.220 to 1.469.236. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.220

III, 2); » et quia per se locus ipse manifestus est, eam tantum partem ponam explanationis, quae patet calumniae: « Vinclum Christi Jesu Paulum esse pro gentibus, potest et de martyrio intelligi, quod Romae in vincula conjectus, hanc Epistolam miserit, eo tempore quo ad Philemonem, et ad Colossenses, et Philippenses, in alio loco scriptas esse monstravimus. Vel certe, quia in plurimis locis lectum est vinculum animae corpus hoc dici, quo quasi clauso teneatur in carcere, dicimus propterea Paulum corporis nexibus coerceri, nec reverti, et esse cum Christo, ut perfecta in gentes per eum praedicatio compleatur: licet quidam alium sensum in hoc loco introducant, quod Paulus praedestinatus et sanctificatus ex utero matris suae ad praedicationem gentium antequam nasceretur, postea vincula carnis acceperit. » Et in hoc triplicem, ut supra, expositionem posui. In prima, quid mihi videretur; in secunda, quid Origenes assereret; in tertia, quid Apollinarius contra illius vadens dogmata sentiret. Lege Graecos Commentarios; et nisi ita repereris, crimen fatebor. Quod est in isto loco peccatum meum? Illud nimirum, pro quo supra respondi: quare non eos a quibus dicta sunt, nomina- …im? Superfluum erat per singula Apostoli testimonia, corum nomina ponere, quorum me Opuscula translaturum in Praefatione signaveram. Et tamen vinctam dici animam corpore, donec ad Christum redeat, et in resurrectionis gloria, corruptivum et mortale corpus, incorruptione et immortalitate commutet, non absurdae intelligentiae est. Unde et Apostolus: « Miser ego, inquit, homo: quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? » Corpus mortis appellans, quod vitiis et morbis et perturbationibus ac morti subjaceat: donec cum Christo resurgat in gloria, et fragile prius lutum, excoquatur fervore Spiritus sancti in testam solidissimam: demutans gloriam, non naturam. Quintus locus validissimus est, in quo exponentes illud Apostoli testimonium (Ephes.

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
