Latin
1.469.24 to 1.469.39
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 1.469.24-39
Unproofread scanNot analysed yet
Origenes damnatus. —Lectis nuper papae Theophili epistolis, in quibus Origenis exponit errores, dicitur obturasse aures suas, et auctorem tanti mali clara cum [Al. coram] omnibus voce damnasse, et dixisse, usque ad illud tempus se ignorasse, quod tam nefaria scripserit. Non recuso, nec dico quod alius diceret forsitan, non potuisse cum ignorare, quod interpretatus est, cujus Apologiam scriptam ab haeretico sub nomine martyris edidit: cujus defensionem etiam proprio volumine professus est: adversum quod in sequentibus, si dictandi spatium fuerit, disputabo. Hoc loquor, cui contradicere non potest. Si illi licet non intellexisse quod transtulit, quare mihi non liceat ignorasse libros πβρ\ Αρχών, quos ante non legi; et eas tantum Homilias legisse, quas transtuli, in quibus nihil esse mali, ipsius testimonium est? Sin autem contra sententiam suam nunc me in eis arguit, in quibus ante laudaverat, undique strictus tenebitur. Aut enim idcirco me haereticum hominem laudavit, quia ejusdem mecum dogmatis erat: aut nunc frustra inimicus accusat, quem prius ut orthodoxum praedicavit. Sed forsitan tunc errores meos quasi amicus tacuit; et nunc iratus profert quod prius celaverat. Comment in epist ad Ephes. tuetur. —Quanquam non mereatur fidem inconstantia, et professae inimicitiae suspicionem habeant mendacii: tamen audacter conferam gradum, volens scire quid haereticum scripserim, ut aut cum illo agam poenitentiam, et Origenis mala ignorasse me jurem, ac nunc primum a papa Theophilo didicisse impietates ejus: aut certe doceam me quidem bene sensisse, sed illum more suo non intelligere. Neque enim fieri potest ut in eisdem ad Ephesios libris, quos ut audio, criminatur, et bene et male dixerim; et de eodem fonte dulce amarumque processerit: ut qui toto opere damnaverim eos, qui credunt animas ex angelis conditas, subito mei oblitus id defenderem quod ante damnavi.