# Apologia adversus libros Rufini 1.469.249-260

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 1.469.249 to 1.469.260. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.249

et omnis metaphora, si de alia in aliam linguam transferatur ad verbum, quibusdam quasi sentibus, orationis sensus et germina suffocantur. » Nisi haec eadem in Graeco repereris, quidquid dictum est, meum putato. Sextum, quod et extremum, mihi objicere dicitur (si tamen nihil in medio frater oblitus est), cur illum locum Apostoli interpretans ubi ait (Ephes. V, 28, 29): « Qui uxorem suam diligit, seipsum diligit. Nemo enim unquam suam carnem odit, sed nutrit et fovet eam, sicut el Christus Ecclesiam, » post simplicem expositionem, Origenis posuerim quaestionem, ex cujus persona tacito nomine dixerim: « Opponi nobis potest, quod non sit vera sententia dicentis Apostoli: « Nemo unquam carnem suam odit, » cum morbo regio laborantes, phthisi, et cancere et distillationibus, mor· tem vitae praeferant, et sua oderint corpora; » et statim quid ipse sentirem adjunxi: « Magis itaque ad tropicam intelligentiam sermo referatur, » Quando dico, tropicam, doceo verum non esse, quod dicitur, sed allegoriae nubilo figuratum. Ponamus tamen ipsa verba quae in Origenis libro tertio continentur: « Dicamus quod illam carnem, quae visura sit salutare Dei, anima diligat, et nutriat, et fovent eam, disciplinis erudiens, et coelesti saginans pane, et Christi sanguine irrigans: ut refecta et nitida, possit libero cursu virum sequi, et nullo debilitatis pondere praegravari. "Pulchre etiam in similitudinem Christi nutrientis et foventis Ecclesiam, et dicentis ad Jerusalem: « Quoties volui congregare filios tuos, ut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII, 37), » animae quoque fovent corpora sua, ut corruptivum hoc induat incorruptionem (I Cor. XV, 53), et alarum levitate suspensum, in aerem facilius sublevetur. Foveamus igitur et viri uxores nostras, et animae nostrae corpora: ut et uxores in viros, et corpora redigantur in animas, et nequaquam sit sexuum ulla diversitas; sed quomodo apud angelos, non est vir et mulier;

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
