# Apologia adversus libros Rufini 1.469.340-363

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 1.469.340 to 1.469.363. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/1.469.340

Quanti in somnis divites, apertis oculis repente mendici sunt! Sitientes flumina bibunt; et experrecti, siccis faucibus aestuant. Tu a me somnii exigis sponsionem: ego, te verius strictiusque conveniam. Fecisti omnia quae in baptismate promisisti? Quidquid monachi vocabulum flagitat, nostrum uterque complevit? Cave, quaeso, ne per trabem tuam, festucam meam videas. Invitus loquor, et retrectantem linguam dolor in verba compellit. Non tibi sufficiunt quae de vigilante confingis, nisi et somnia crimineris. Tantam habes curiositatem meorum actuum, ut quid dormiens fecerim dixerimve, discutias. Praetermitto, quae contra me loquens, propositum tuum deturpasti: quae in depompationem omnium Christianorum, et verbis et opere feceris. Hoc unum denuntio, et repetens iterum iterumque monebo. Cornutam bestiam petis: et nisi caverem illud Apostoli, « Maledici regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10);» et, « Mordentes invicem consumpti estis ab invicem (Galat. V, 15), » jam nunc sentires de parvula subdolaque concordia, magnam in mundo ortam esse discordiam. Quid tibi prodest, apud notos pariter et ignotos in nos maledicta congerere? An quia Origenistae non sumus, et in coelo nos peccasse nescimus, in terris arguimur peccatores? Et ideo in concordiam redivimus, ut mihi loqui contra haereticos non liceret, ne, si illos descripsero, tu te appetitum putes? Quandiu non renuebam laudationem tuam, sequebaris me ut magistram, fratrem et collegam vocabas, et catholicum in omnibus fatebaris. Postquam non agnovi laudes tuas, et me indignum tanti viri praeconio judicavi, illico venis stylum, et omnia laudata prius vituperas, de eodem ore et dulce proferens et amarum. Sentisne quid taceam, quod aestuanti pectori verba non commodem? et cum Psalmista loquar: « Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium munitum labiis meis. Non declines cor meum in verba malitiae (Psal. CXL, 3, 4), » Et alibi: « Cum consisteret adversum me peccator, obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal.

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
