Latin
1.469.364 to 1.469.387
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 1.469.364-387
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVIII, 2,3). Et rursus: «Factus sum quasi homo non audiens, nec habens in ore suo increpationes (Psal. XXXVII, 15). »Sed pro me ultor tibi Dominus respondebit, qui dicit per prophetam, «Mihi vindicta, et ego retribuam ·dicit Dominus (Rom. XII, 19). »Et in alio loco; «Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Haec fecisti et tacui; existimasti, inique, quod ero tui similis; arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX, 20,21), »ut in te videas condemnata, quae falso in aliis criminaris. Chrysogonus sectator Rufini. —Audio praeterea objici mihi a Chrysogono sectatore ejus, cur‘ in baptismate dixerim universa peccata dimitti, et mortuo bimarito, novum virum in Christo resurgere: atque istiusmodi sacerdotes in Ecclesiis esse nonnullos. Cui brevi sermone respondebo: Habent libellum (Epist. ad Oceanum). quem in crimen vocant: ille respondeat, hunc sua disputatione subvertat, et scripta scriptis arguat. Quid austeritate frontis, et contractis rugatisque naribus, concava verba trutinatur, et sanctitatem apud vulgus ignobile simulato rigore mentitur? Audiat nos iterum proclamantes, vetere… Adam in lavacro totum mori, et novum cum Christo in baptismate suscitari: perire choicum, et nasci supercoelestem. Haec dicimus, non quod ipsi, propitio Christo, hac quaestione teneamur, sed interrogati a fratribus, quid nobis videretur, respondimus, nulli praejudicantes sequi quod velit, nec alterius decretam nostra sementia subvertentes. Neque enim ambimus sacerdotium, qui latemus in cellulis; nec humilitate damnata, episcopatum auro redimere festinamus; nec electum pontificem a Deo, rebelli cupimus monte jugulare: nec favendo haereticis, haereticos nos docemus. Pecunias nec habemus, nec habere volumus: «Habentes vicium et vestitum, his contenti sumus (I Tim. VI, 8),» illud de ascensore montis Dominici jugiter decantantes: «Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit haec, non movebitur in aeternum (Psal.