Latin
1.469.76 to 1.469.95
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 1.469.76-95
Unproofread scanNot analysed yet
multae te litterae ad insaniam convertunt (Act. XXVI, 24). »Tu qui in Latinis mussitas, et testudineo gradu moveris potius, quam incedis: vel Graece debes scribere, ut apud homines Graeci sermonis ignaros aliena scire videaris: vel si Latina tentaveris, ante audire grammaticum, ferulae manum subtrahere, et inter parvulos άθηνογέρων artem loquendi discere. Quamvis Croesos quis spiret et Darios, litterae marsupium non sequuntur. Sudoris comites sunt et laboris; sociae jejuniorum, non saturitatis; continentiae, non luxuriae. Demosthenes plus olei quam vini expendisse dicitur, et omnes opifices nocturnis semper vigiliis praevenisse. Quod ille in una littera fecit exprimenda, ut a cane rho disceret, tu in me criminaris, quare horno ab homine Hebraeas litteras didicerim. Inde est quod quidam inerudite sapientes remanent, dum nolunt discere quod ignorant. Nec Horatium audiunt commonentem: Cur nescire pudens prave, quam discere malo? Loquitur et Sapientia, quam sub nomine Salomonis legimus: «In malevolam animam nunquam intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus enim sanctus eruditionis fugiet dolum, et recedet a cogitationibus stultis (Sap. I, 4,5). »Aliud est, si vulgi lectione contenti, doctorum aures despiciunt; et contemnunt Illud elogium, quo procax imperitia denotatur: Non tu in triviis, indocte, solebas, Stridenti miserum stipula disperdere carmen? Quasi non cirratorum turba Milesiarum in scholis figmenta decantet: et testamentum Suis, Bessorum cachinno membra concutiat, atque inter scurrarum epulas, nugae istiusmodi frequententur. Quotidie in plateis fictos ariolus stultorum nates verberat, et obtorto scorpione dentes mordentium quatit: et miramur si imperitorum libri lectorem inveniant? Indignantur quare Origenistas scripserim inter se orgiis mendaciorum foederari. Nominavi librum, in quo hoc scriptum legerim: id est, sextum Stromateon Origenis, in quo Platonis sententiae nostrum dogma componens, ita loquitur: «Plato in tertio de Republica libro: Veritas quoque sectanda magnopere est.