Latin
19.531.1 to 19.531.25
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
1. Acceptis ab ipso Rufino libris Invectivar. respondet. —Lectis litteris prudentiae tuae quibus in me inveheris, et laudatum quondam tuum, quem verum collegam loquebaris et fratrem, nunc libris ad respond udum provocas, terresque criminibus, intellexi illud Salomonis in te esse completum: «In ore stulti baculus contumeliae (Prov. XIV, 3). »Et, «Non recipit fatuus verba prudentiae: nisi ea dixeris, quae versantur in corde ejus (Prov. XVIII, 2). »Et Isaias: «Fatuus, inquit, fatua loquetur, et cor ejus vana intelliget: ut compleat iniquitas, et loquatur contra Deum mendacium (Isa. XXXII, 6). »Quid enim necesse fuit accusationis volumina mittere, et maledicta proferre in medium; si tu in ultima parte epistolae, denuntiata morte me deterres, ne audeam respondere criminibus, imo laudibus tuis? Eadem quippe et praedicas et accusas, et de uno fonte dulce amarumque procedit. Unde obsecro te, ut verecundiam et pudorem, quem a me exigis, prior exhibeas; et qui mendacii alterum criminaris, desinas ipse mentiri. Ego nulli scandalum facio, nec accusator interim tui sum. Non etenim considero, quid tu merearis, sed quid me deceat; et Salvatoris eloquium pertimesco dicentis: «Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ci, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). »Et, «Vae mundo ab scandalis. Necesse est onim ut vertant scandala: sed vae homini per quem scandalum venit (Ibid. 7). »Poteram et ego in te falsa congerere, et dicere me, vel audisse, vel vidisse, quae nullus notat, ut apud ignorantes impudentia veritas, et furor constantia putaretur. Sed absit ut imitator tui sim, et quod in te reprehendo, ipse faciam. Ille loquatur spurcitias, qui potest spurca committere. «Malus homo de malo cordis thesauro profert ea quae mala sunt. Ex abundantia cordis os loquitur (Matth.