# Apologia adversus libros Rufini 19.531.115-140

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 19.531.115 to 19.531.140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.115

In uno sermone quanta diversitas! Si nullus eos habebat, quomodo apud paucos erant? Si pauci habebant, cur nullum habuisse mentiris? Cam autem dicas apud paucos fuisse, et te ipso confitente subversum sit, quod nullus habuerit, ubi est illud, quod quereris, auro redemptum notarium tuum? Dic nomen notarii, quantum auri datum sit, ubi, per quem, aut cui datum. Utique proditorem tuum abjecisti a te [Al. ante]; et tanti facinoris reum a tuo consortio se· parasti. Vide ne magis illud verum sit, a paucis illis amicis tuis, et Eusebio et caderis data exemplaria; quae ita inter se congruunt atque consentiunt, ut ne puncto quidem alterum ab altero differat. Deinde cujus prudentiae est, dare exemplar aliis, quod nondum emendaveras? Scriptae ad purum non erant schedulae; et emendandos errore: tuos jam alii possidebant. Sentisne non haerere inter se mendacium? Et quid tibi in articulo temporis profuit, ut episcoporum sententias subterfugeres, patere discussum, et tuis te verbis redargui? Ex quo apparet juxta inclyti oratoris (Ciceronis) elogium, te voluntatem habere mentiendi, artem fingendi non habere. Comparare et emere quid different? — Sequar ordinem epistolae, et ipsa, ut locutus es, verba subnectam. « Eloquentiam, ut dicis, tuam, et in Praefatione mea laudasse me fateor; et etiam nunc laudarem, nisi tu eam contra Tullii tui sententiam, multa jactantia faceres odiosam. » Ubi jactavi eloquentiam meam, qui etiam a te laudatam non libenter accepi? An hoc dicis, quia non vis subdola praedicatione palpavi? Aperte accusaberis, ut qui laudantem respuis, sentias criminantem. Imperitiam autem tuam, non tam stultus eram, ut reprehenderem; quam nemo potest fortius accusare, quam tu ipse dum scribis. Sed volui ostendere condiscipulis tuis, qui tecum non didicerunt litteras, quid per triginta annos in Oriente profeceris: qui, συγγραφεΰς αγράμματος (scriptor illitteratus), procacitatem, disertitudinem et maledicere omnibus, bonae conscientiae signum arbitraris.

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
