# Apologia adversus libros Rufini 19.531.211-231

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 19.531.211 to 19.531.231. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.211

Senes Rufinus et Hieronymus. Origenes laudavit eruditionem in adolescentia, — Testor mediatorem Jesum, invitum me et repugnantem ad haec verba descendere [Al. respondere]; et nisi tu provocares, semper taciturum fuisse. Denique noli accusare, et ego cessabo defendere. Quae enim est audientium aedificatio, duos senes inter se propter haereticos digladiari: praesertim cum ambo Catholicos se videri velint? Omittamus haereticorum patrocinium, et nulla erit inter nos contentio. Eodem fervore quo Origenem ante laudavimus, nunc damnatum toto orbe damnemus. Jungamus dextras, animos copulemus: et duos (Theophilum et Anastasium) Orientis atque Occidentis τροτζζιογόρ'.νς. alacri sequamur incessu. Erravimus juvenes, emendemur senes. Si frater es, me gaude correctum. Si amicus sum, de conversione tua debeo gratulari. Quandiu inter nos jurgium fuerit, videbimur rectam fidem necessitate ducere, non voluntate. Inimicitiae nostrae invicem nobis tollunt testimonium verae poenitentiae. Si unum credimus, si idem et volumus et nolumus (ex quo firmas nasci amicitias, etiam Catilina testatur), si haereticos paritor odimus, et veterem aeque damnamus errorem, quid contra nos tendimus, cum eadem oppugnemus, eadem defendamus? Ignosce mihi, quod Origenis eruditionem et studium Scripturarum, antequam ejus haere sim plenius nossem, in juvenili aetate laudavi; et ego tibi dabo veniam, quod Apologiam librorum ejus cano scripseris capite. Ante biduum, quam ad nos epistolam scriberes, libellos meos in manus tuas venisse testaris, et idcirco non habuisse spatium ex otio responde…di: alloqui si meditatus in nos paratusque dixisses, fulmina jacere, non crimina videreris. Et quis tibi credet homini veracissimo, ut negotiator orientalium mercium, qui et hinc deportata vendere necesse habebat, et ibi emere, quae huc rursus adveheret, biduum tantum Aquileiae fuerit, ut raptim et ex tempore contra nos dictare epistolam cogereris? Libri enim tui quos limasti per triennium, disertiores sunt Nisi forte non fuit impraesentiarum, qui mas emendaret naenias: et idcirco omne iter dictionis tuae, absque Palladis arte, salebris et voraginibus vitiorum inciditur.

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
