Latin
19.531.232 to 19.531.248
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.232-248
Unproofread scanNot analysed yet
Tam apertum temporis mendacium est, ut non dicam respondere, sed legere biduo mea scripta non potueris. Ex quo apparet te illam epistolam aut pluribus diebus scripsisse, ut styii ipsius elegantia probat; aut si tumultuaria dictio [Al. dictatio] est, nimirum te esse negligentem, qui cum extemporalis talis sis, meditatus deterior fueris. Commentariorum mos et regula. Illud autem quod tergiversaris, et dicis, te ea transtulisse de Graeco, quae ego prius Latino sermone transtulerim, non salis intelligo quid velis dicere; nisi forte adhuc Commentarios ad Ephesios criminaris, et quasi nihil tibi super hoc responsum sit, obduras frontis impudentiam; nec auribus obturatis, voces recipis incantantis. Nos in Commentariis, et illis et aliis, et nostram et aliorum sententiam explicavimus, aperte confitentes quae sunt haeretica, quae catholica. Hic est enim Commentariorum mos, et explanantium regula, ut opiniones in expositione varias persequantur, et quod vel sibi vel aliis videatur, edisseram. Et hoc non solum sancitarum interpretes Scripturarum, sed saecularium quoque litterarum explanatores faciunt, tam Latine linguae, quam Graecae. Tu in libris περί Αρχών, idipsum obtendere non potes. Arguet enim te Praefatiuncula tua, in qua polliceris, detruncatis malis, et quae ab haereticis addita fuerant, optima remansisse: ut quidquid ibi vel bonum, vel malum dixeris, jam non ei imputetur, quem transfers, sed tibi qui interpretatus es; nisi forte haereticorum errores emendare debueras, et Origenis mala proferre in medium. Sed de hoc, quia nos remittis ad codicem, ante tibi respondimus, quam tua scripta legeremus. Ridiculosa res et ridicula, Fides Romana praestigias non recepit. —De Pamphili libro, non ridiculosa, ut tu scribis, sed ridicula mihi forte res accidit, ut postquam Eusebii asseruerim esse, non Pamphili, ad extremum dixerim, etiam me annos plurimos hoc putasse, quod Pamphili fuerit, et a te exemplar hujus voluminis mutuatum.