# Apologia adversus libros Rufini 19.531.26-55

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 19.531.26 to 19.531.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.26

XII, 34, 35; Luc. VI, 45).·» Habeto interim lucrum, quod amicus quondam tuus nunc accusatus, turpia tibi non vult objicere. Et hoc dico, non quod accusationis tuae gladios pertimescam; sed quod magis accusari velim, quam accusare, et pati injuriam, quam facere, sciens praeceptum ab Apostolo: « Non vosmetipsos ulciscentes, charissimi. sed date locum irae: scriptum est enim (Deut. XXXII, 35): Mihi vindicta, et ego retribuam, dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, polum da illi. Hoc enim faciens; carbones ignis congeres super caput ejus (Rom. XII, 19, 20). » Qui enim scipsum vindicat, ultionem Domini non meretur. Apostoli salvis amicitiis dissenserunt. — Et tamen antequam respondeam epistolae tuae, expostulare tecum libet, vetustissime monachorum, bone presbyter, imitator Christi, fratrem tuum potes occidere, quem si tantum oderis, homicida es? Hoc a Salvatore didicisti, ut verberanti maxillam, praeberes et alteram? Sic ipse respondit percussori suo: « Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 23)? » Mortem minaris, quam et serpentes inferre possunt. Mors omnium est, homicidium pessimorum. Quid enim? nisi tu me occideris, ego immortalis oro? Quin potius habeo gratiam, quod facis de necessitate virtutem. Nonne et apostoli salvis inter se amicitiis dissenserunt; cum Paulus et Barnabas propter Joannem, cognomento Marcum, stomachati sunt, et separavit eos navigatio, quos Christi Evangelium copulabit? Nonne idem Paulus in faciem Cephae restitit, quod non recto pede incederet in Evangelio? Et tamen praecessorem suum et columnam Ecclesiae vocat, et exponit cum eo praedicationem, ne in vacuum curreret, aut cucurrisset. Nonne in religione etiam liberi a parentibus, et conjuges a maritis salva pietate dissentiunt? Vos si ita habetis, ut habemus, cur nos odistis? Si aliter creditis, quid vultis occidere? An qui a vobis dissenserit, occidendus est?

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
