# Apologia adversus libros Rufini 19.531.306-325

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 19.531.306 to 19.531.325. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.306

Sed multa in bis mala negare non poteris. Quid, inquies, ad me? Origeni imputa: ego enim ea tantum quae ab haereticis addita fuerant, commutavi. Expone causas, quare haereticorum mala tuleris, et Origenis integra dereliqueris? Nonne perspicuum est, quod mala Origenis ex parte sub haereticorum nuncupatione damnaveris, et ex parte susceperis, quia non mala, sed bona, et tuae esse fidei judicabas? Haec sunt de quibus quaesivi, utrum bona essent, an mala, quae iu Praefatione laudasti, quae amputatis pessimis, quasi optima remansisse confessus es, et te in verae argumentationis appendi equuleo, ut si bona dixeris, haereticus comproberis [Al. comprehendaris]; si mala, statim audias: Cur ergo quae mala sunt, in Praefatione laudasti? Et non illud adjunxi, quod tu callide simulas: Cur quae mala erant, ad Latinorum notitiam transtulisti? Mala enim ostendere interdum non docentis est, sed vetantis [Al. vitantis]: ut caveat lector, non ut sequatur errores; ut nota contemnat, quae nonnunquam ignota miraculo sunt. Et audes post haec dicere, quod ego auctor talium scriptorum sim: tu autem ut interpres, in quibus emendare aliquid potueris, plus egeris quam interpres, in quibus non potueris, solum interpres fueris. Recte ista diceres, si libri tui περί Αρχών Praefatiunculam non haberent. Quod et Hilarius in transferendis ejus Homiliis fecit, ut et bona et mala non interpreti, sed suo imputarentur auctori. Si non dixisses, amputasse te pessima, et optima reliquisse, utcunque de luto evaderes. Hoc est quod destruit strophas Ingenioli tui, et te hinc inde constrictum evadere non sinit. Nec in tantum abutare simplicitate lectoris: et sic omnes qui tuam scripturam lecturi sunt, brutos putes, ut cum vulnera putrescere sinas, sano corpori te imponere emplastra non rideant. De resurrectione. — De carnis resurrectione quid sentias, jam in Apologia tua didicimus, « Nullo membro amputato, nec aliqua parte corporis desecta.» Haec est tuae simplicitatis.

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
